|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
HOMINES IN CONSPECTU
DE DOMINO GALLO SEPTEM IAM ANNOS MORTUOSeptem abhinc annos hoc die, qui alter et vicesimus est mensis Maii, mortem obiit notissimus archidioecesis Ianuensis (Genuensis) presbyter Andreas Gallo, persaepe a civibus suis Italicis “don Gallo” vocatus (vocabulum “don” –quod pro domino quidem habetur– nonnulla iam saecula in Italia appellatio est ante nomen presbyterorum diaconorumque dioecesanorum adhibita). Is (qui per iocum se dixit, ut a sacerdote sene adulescens acceperat, numquam papam fore, quod, si papa electus esset, “papa Gallo” in multorum ore nomen eius fuisset, quod turpe est cogitatu, cum ea vox psittacum Italice fere sonet, “pappagallo”) presbyterum viarium sese appellavit, in viis scilicet operantem ac ministrantem, vel, ut accuratius sed fortasse minus Latine ex ipsius verbis dicam, “crepidinarium”, crepidines viarum calcantem. Andreas Gallo adulescentulus quindecim annorum inter secundum bellum mundanum (natus enim erat anno millesimo nongentesimo duodetricesimo) Dinum fratrem secutus erat cohorticulam ducentem voluntariorum contra socialistas nationales Germanicos fascistasque Italicos repugnantium ad libertatem ac democratiam in Italia renovandam. Deinde anno millesimo nongentesimo duodequinquagesimo congregationi religiosae Salesianae adscriptus est atque sacerdotale formationis curriculum confecit. Congregationem hanc presbyter nondum quadragenarius reliquit et archidioecesi Ianuensi incardinatus est Iosepho cardinale Siri archiepiscopo. Cui sane Dominus Gallo (et nos posthac Andream hoc more plerumque appellabimus) haud omnino verisimiliter placebat acerrimus antifascista sane, sed etiam substantiis stupefactivis et alcoholicis addictorum atque ad societatis humanae margines quoquo modo vitam degentium adiutor atque amicus necnon defensor, qui a multis paroecianis suis reprobabatur quasi sacerdos “politicus” factus esset, res politicas, sociales, oeconomicas sermonibus magis tractans quam religiosas. Communitatem Sancti Benedicti ad Portum abhinc annos prope quinquaginta Genuae Dominus Gallo non sine cardinalis Siri adiumento condidit ad hominum genera quae potissimum diligebat iuvanda, iuvenes quidem magnas difficultates patientes, pauperes, pressuris afflictos. Fabricii De André concivis Genuensis carmina pro quinto evangelio habebat, eos qui antiquitus cinaedi et tribades fere dicebantur, nunc vero homosexuales, immo eos qui sexum suum mutare cupiebant, quasi vox ipse esset Ecclesiae excipiebat inque Iesu Christi amicitiam inducebat provehebatque. . Fuit Dominus Gallo –dixi– presbyter “viarius”, sicut Sanctus Philippus ille Nerius Oratorii conditor fuerat, qui in terras Asiaticas missionarius mitti cupiebat sed Romae mansit, et postea Sanctus Ioannes Bosco, eius congregationis fundator, id est Salesianae, cuius sodalis Andreas Gallo fuit iuvenis; qualis etiam Aloisius Ciotti est, qui inter sollemnia funebria pro Domino Gallo habita stipatam multitudinem plaudentium alloquens amicum Andream recens morte functum vehementer laudavit. Nolens de vivis iudicium proferre, de iis quorum mentionem modo feci Catholicae Ecclesiae sanctis hoc dicere possum, eos nonnisi post conflictationes cum praelatis ecclesiasticis habitas in album sanctorum relatos esse. Multo magis tamen quam Dominus Gallo noster pietatis religiosae signa ostenderunt, necnon erga doctrinas catholicas fidelitatem. Dominus Gallo, inter alia, sacerdotio mulierum suffragatus est ac iuribus homosexualium fortasse magis quam liceret favit. Numquam tamen a moderatoribus ecclesiasticis est damnatus, ne suspensione quidem “a divinis”, qua poena vero condemnatus est Ioannes Baptista Baget Bozzo, presbyter item Ianuensis Domino Gallo fere aequalis et in re sociali (necnon in re publica) versatus. Non autem ideologum se esse censebat Dominus Gallo vel socialisticum vel “radicalem” vel anarchisticum, sed tantummodo Christianum, ut sic moderna utens imagine expressit: “Cum viginti annos natus essem Iesum, non ideologiam, elegi atque ego et ille inter nos chartas salutatorias commutavimus. In eius vero charta haec legebantur: VENI UT MINISTRAREM, NON UT MINISTRARETUR MIHI”. Aloisius Ciotti sacerdos, de quo supra feci mentionem, auctor est –id inter liturgiam funebrem Domino Andreae Gallo celebratam dixit– permutare cupivisse eundem Andream “extra omnes!” illud, quod brevi ante conclave electorium papale auditur, cum “intra omnes!”, ut omnes quidem, etiam evangelicae recordationis “publicani et meretrices”, cinaedi, tribades, transsexuales, qui dicuntur, medicaminibus voluptariis dediti, in Ecclesia locum quisque suum –et in diversitate et in aequalitate– invenirent. . Anno bismillesimo undecimo affirmavit Dominus Gallo se nolle papae Ioannis Pauli II beatificationis caerimoniae interesse nisi Anscharius Romero quoque, qui propter pauperum defensionem in Salvatoria uno et triginta ante annis eucharistiam celebrans interfectus erat, ad altarium honores eveheretur; hodie uterque episcopus est apud catholicos Francisco pontifice Romano regnante, sive potius ministrante, sanctus canonizatus. Sunt autem qui dixerint fratrem Dinum, neque Andream, sacerdotem fieri debuisse. Non est nobis hac de re iudicandum; requiescant ambo in pace!
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 22/05/2020 23h10
. . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||