|
|||||||||||||||||||
FACETIAE
Manga Latinaa Sara Wielichowska Posnanensi in Latinum versa.(Preme in imaginem ad eam ampliandam) ![]() ![]() ![]() Proposuit Sara Wielichowska Propositum...
Proposuit Anderson R. G. Inspiratio![]() Proposuit Riellus de Almeida MAGIA![]() Proposuit Riellus de Almeida Studiorum exactorPublicae institutionis exactor in classem intravit et puellam interrogavit: «Dicas mihi quo modo Pandorae vas fractum sit!». Et puella, flere incipiens: «Vas illum non fregi... Cur id frangerem?... Iuro me semper in classe mansisse, et magister testificetur...».Exactor magistrum adfatus est: «Responsum huius generis numquam audire voluissem! Intellexistine quid discipula tua dixerit?». «Quod ea dixit verum est!», respondit magister; «certe puella noxia non est, quia numquam a classe discessit! Utinam verus reus deprehendi possit!». Tunc exactor, exardescens, cucurrit ad scholae rectorem: «Quis Pandorae vas fregerit neque discipuli, neque magistri in hac schola mihi dicere sciunt!». Et scholae rector: «Defervescas, exactor! Vas hoc ne sit sane reparabile: certe, tamen, pretium eius profusum esse non potest! Cui frangit resarciendum est? Dicas mihi quantum sit detrimentum!». Proposuit Nestor Homerus PraeconiumUxorem 40 annos natam mutuum dabo pro duabus 20 annorum.Proposuit Herbert von Fischke IMAGINES...![]() ![]() Proposuit Maximus D. Meridius Nimis pilosum, nonne?Puer afflictissimus quidam domum perveniens: "Mamma" inquit "omnes in ludo pilosum nimis me habent!!"At pavida mater: "Marce mi vir!! Canis noster mihi locutus est!!" Proposuit Ansgarius Legionensis De viris ebriosisDialogus cum alcoholico:- Legistine de nocibilitate bibendi? - Legi. - Desivisti ergo bibere? - Minime! Legere autem desivi. *** *** Duo ebrii ferrivia ambulant, altero alterum rogante: - Nonne per scalas nunc ascendimus? - Ita certe. Sed clatri tam, edepol, humiles his scalis additi sunt; vix manibus eos attingere potes! - Noli sollicitari, iam anabathrum video adveniens! *** *** Puella diurnaria per viam suburbanam ambulans respicit parvum vetulum, qui ante domum suam in sella arcuata segne otium teret, radiis Solis fruens. Serenitate hominis mota, decrevit puella eum paulisper percontari: - Salve, domine optime! Ignoscite me te turbantem, sed tranquillitate tua percuta, non possum quin rogem ut enunties mihi secretum talis serenae longaevitatis. Quomodo id attigisti? - Satis facile. Cottidie centum sigarellas Gaulloises fumo, unaquaque septimana dolium saltem vischii Scoticae bibo. Pinguissimas tantum escas sumo, numquam corpus exerceo. - Res miras dicis! Et quot annorum es? - Triginta et unius. *** *** Domum e caupona "navigans" homo quidem ebriosus non potuit quin magnas copias potionis escaeque evomitaret. Tunc statim canis quidam adcurrit ut vomitata olfaceret. Ad murum adhuc declinatus ebriosus cum canem inter vomitata aspexerit, miratus dicit: - Numquam crediderim me tale hodie comedisse! *** *** Vinolenti duo in via quadam satis angusta in se invicem inciderunt. Oculis in alterum defixis dicit unus: - Possumne inter vos praeterire? Cui alter: - Libenter, quaeso, dummodo singulatim! Proposuit Nanompouphos Requies est silentium - Nec tamen diu!Uxor quaedam garrula, quae maritum suum dum vivebat querelis perpetuis male vexaverat, post quam obiit ille, cognovit sibi ne unum quidem assem in testamento eius relictum esse.Itaque irata ad sculptorem iit qui sepulchrum mariti faciebat, et illi 'Quid' inquit in sepulchro mariti mei inscripsisti?'. Et is 'Inscripsi' inquit 'verba "Requiescas in pace".' Cui uxor 'Haec' inquit 'duo adde - "donec veniam".' Proposuit D. I. Barron (Bec School) - in Acta Diurna |
|
||||||||||||||||||