Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 11 mensis Martii 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE
De ursorum maritimorum periculo

De ursorum maritimorum periculo

Contaminatio usque ad regiones arctoas pervenit et ursis maritimis, id est albipellitis, grave periculum affert. Animalium studiosus Christianus Sonne Arusii, in urbe Danorum, apud universitatis Institutum Arctoarum Regionum per decem annos pollutionis effectus investigavit, ducentas saltem ursorum maritimorum cadaverum in Groënlandia inventorum partes resectas observans et ursos vivos in insulis Svalbard speculans. Inde plures nefarios effectus in animalibus invenit, qui cum praesentia venenorum ab humanis consociationibus dispersorum simul apparere soliti sunt. Multae enim materiae chemicae viventibus obnoxiae et per aëra et per aquam transvectae usque ad arctoas regiones perveniunt, sicut chloroorganica, aethera polybromidiphenylica et perfluoricarbonica composita necnon metallum perniciosissimum hydrargyrum. Quae omnia adipeis animantium texturis persolvuntur ibique diutissime permanent: ursus praedator maximus, catenae escariae ultimus, crebrius toxica in adipem cogit.

Cum admodum arduum sit ursos liberos investigare, Christianus Sonne etiam Norvegiae vulpes lagopos et canes sclodiarum tractores indagavit: duarum geminarum vulpecularum per biennium alteri ceton pingue pollutum suppeditatum est, alteri toxicis privatum, quarum prior tantum ossum debilitate et iecinoris et renum aegritudine laboravit. Idem evenit in Groënlandia, sclodiarum catulis eidem experimento subiectis. Etiam caeli commutationem vitam ursorum maritimorum affecturam esse putat Christianus. Nam increscenti calefactione, decrescit glaciei crassitudo et ursi ieiunis diuturnis coguntur: ideo dissolvitur adeps ad calorem servandum itaque venena antea detenta ad omnes partes corporis damna allatura advehuntur.

Scripsit Herimannus Novocomensis - 17/01/2010 23h49


BREVES
Regimen Israëlianus in Hierosolymorum insulis orientalibus MDC domos extruere molitur: quod consilium colloquia cum praesidentis Baraci Obama vicario damno afficiet. - 09/03/2010 23h05
Forsitan quingenti apud Josem, urbem Nigeriae, interfecti sunt: episcopus Abuiae ait non religionis sed paupertatis causa tanta facinora perpetrata esse. - 09/03/2010 07h32
XXIV homines saltem interfecti sunt in Iraquia, dum secundo comitia ad senatum eligendum habentur. - 07/03/2010 11h19
VIDE ETIAM





 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: