Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 4 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SCIENTIAE

DE INDIVIDUO IN NEXU CUM MUNDO: pars secunda

Introductio : Pars Prima.

Vita animantium ( seu humanorum seu animalium ) initium habet per coincidentiam inter Spermatozoon et Ovulum, quod evenit per actum sexualem, quo semen masculinum penetrat in uterum. Transitus non faciles est, quia spermatozoa multiplicia et innumerabilia currunt maxima celeritate , ut ita fugiant acidum maleficum ortum ex partibus pipuitosis uteri et captationem substantiae immunitariae feminae.

Causam ob hanc per pauca spermatozoa ad finem ( Ovulum) feliciter perveniunt. Non omnia ex iis accedunt ad Ovulum: unum , quod perdit aliqua elementa ( caudam et flagellum et in obscuritatem ovuli intrat). Ita fecondatio incipit. Prior pars vitae acta est. Sequitur vita Zigoti. Incipit vita individui (seu animalis, seu humani , seu vegetalis).

Vita ut structura organorum et pulsionum inchoatur per parvulam sphaeram , invisibilem et abditam Morulam, quae,ut germen, crescit et magis magisque amplior fit. Sequitur ulterior processus, appellatus Blastocistis. Iam formam individui facta est. Ita contactus masculinus ( dictus Gametis aploides) cum feminino ( dicto Gamete aploide) gignit novum individuum. Hic processus nuncupatur Ontogenesis.


De fundamentis scientificis individui : Pars secunda.

Mammiferi Placentari ( Eutheria, apud Huxley, 1820) veniunt ex parvulo Mammifero placentario vivente in silviae Sinae Praehistoricae aetate Cretacea inferiore ante centum viginti quinque milia milium ( Eomaia Scansoria, apud Jil et al, 2002 ) . Temporibus subsequentibus ramificationes hac ex origine natae sunt et nomina varia sumpserunt: Canides, Artiodactiles, Proboscidates, Prosimiae et Primates. Forma parvulorum placentariorum similis fortasse erat Sciurorum viventium super arbores.

Proximorum scilicet animalium quibus ( Purgatorius, apud Van valen et sloan, 1965 et Torrejona ) nomina recentia tributa sunt. Ut species haec animalia pertinent ad categoriam specificam ( Plesiadapiformes) quae vixerunt Inter sexaginta quattuor et sexaginta quinque milia milium aetate paleocene vel eocene. Ex prioribus animalibus orta sunt in Africa alia priora ut Proconsul ( apud Hopewood, 1933) , quius in vita collocatur aetate Miocene in Kenya et Uganda ( Kenyapithecus et Aegyptopithecus, Leakey, 1962).

Notum iam est viventem priorem appellatum Sapientem Sapientem ( Linnaeus, 1758) oriri ex prioribus hominidis qui se explicaverut in Africa, ex quibus orti sunt deinde Australopitheci. Inde per successionem Homo abilis, Homo ergaster, Homo Neandhertalensis et Homo sapiens.

Notum etiam est solum Sapientem Sapientem superfuisse et terram omnino occupantur esse. Species nostra pertinet ad mammiferos placentarios, qui nuncupatur Hominini et Catarrhini, ex forma nasi ad inferius discendentis, sicut apud Simias notas in Africa. Ex datis scientificis putandum est vitam conscientialem sicut nobis notam est non propriam fuisse typorum priorum : per tempora scilicet formam et scistructuram sumpturam esse. In sua substantia organica tamen species Humana manet typica mammiferorum placentariorum viviparorum, id est prolem gigentium et iacte usque ad momentum definitum alentium.

De fundamentis psychologiis et philosophicis: pars Tertia.

In scriptis praecedentibus, cum argomentum fabulisticum tractaverim, ( scilicet Coralina et ianuam magicam : Ephemeris 22 / 11/ 2021 pars prima; 29 / 11/ 2021 pars Secunda) , potui hac in fabula duos aspectus inspicere, qui ad modos antiquos ( sed perennes philosophiae) dicuntur, Apollineum et Dionisiacum. Si unus bonitatem, iustitiam, aequilibrium exprimit, alter motum, vim, energiam, potentiam.

At vera Essentia mundi, nisi Dionisiaca est. Maximus philosophus qui hos duos aspectus exaravit fuit Fredericus Nietzsche, in maximis operibus iam notis ( Tragoedia Graecae dicatis) , distinctionem fecit inter unum et alterum, dicens non Apollineum aspectum permanere et extare sed potius Dionisiacum, qui semper praestat, momento Apollineo rapide dilapso. Si etenim bene res observamus, solam apparentiam ( Rerum superificiem) : colores, sonitos, harmoniam, cantum, pulchritudinem , capimus, quandoquidem sub hanc superficiem verus motus rerum subsistit: exterminatio, destructio, caedes ( non solum actae ab hominibus, sed etiam a natura ipsa).

Ceterum si inspicimus originem Universi quid in actu videmus? Focum ut magma, in quia elementa subtilia movebantur modo rapidissimo modo cahotico, adeo ut haec prior phasis nuncupatur Adeana ( secundum verborum Graecum: Aden ) . Notum est alia momenta subsequi: Adeanum, Archeanum, Proterozoicum, Fanerozoicum. Momentum Adeanum perduravit sesecenta milia milium, dum terra anterior est fortasse pluribus centeris milibus milium annorum provecta ( hodie aetas sua putatur circiter quattuor plura centena milia annorum et secenta milia milium ).

Haec prima scaena horrenda fuit: tempestas, fragor, fulgor, motus terribilis, flammae, focus. Ibi motus Dionisiacus invenitur. Testis huius res est fossile inventum loco dicto Fauna Burgess shale ( in regione Canadensi).

Haec animalia loco supra dicto viventia inventa sunt millesimo nongentesimo decimo tertio a scientifico viro cui nomen Carolus Walcott ( 1850- 1927) et ostentat structuram quandam bilateralem et complexam.

Animal, cui nomen Anomalocaris canadensis et Anomalocaris saron, pertinet ad hanc categoriam, inventum in Groenlandia et in Sina: praedator fuit et ex ore intelligimus fuisse ferocissimum : alebatur animalibus, quibus nomen Trilobites ; in corpore corum inventum est signum dentium praedatoris supra dicti. Hoc animal haud dubium, quin iam experiretur circa se directionem per quam circumscribebat victam suam. Ex eo patet sequi aetate qua vivebant Metazoa, iam in actu fuisse perceptionem spatialim.

Aetas illa potest figi circiter quingenta milia milium annorum. Sequitur aetas glacialis: Vita omnis suspensa iacet. Minime. Vis et potentia Dionisiaca currit et movetur abdita in illa. Nam motus terrae in formis saxosis confectus apparet circiter tria plura centena milia milium annorum in regione Canadensi ( parte septentrionali - occidentali) , in Australia ( eadem directionem) , et in Groenlandia ( parte Septentrionalis) .

Attamen fragmenta emergentia significant cursus et motus vitae perennis, cuius agglutinatio in formas quasdam testentur voluntatem Apollineam. Si loquor de Voluntate, non habeo in mente actum subiectivum; immo loquor de Potentia animante et animata a sé ipsa. Haec potentia ad se vertens duos aspectus ostentat, sicut vidimus, sed aspectus Dionisiacus, terribilis et cahoticus, in abdito manet.

In Natura species differentes denotant hoc discrimen: sunt animalia ferocia et voracia ( Anphibi, rectiles, Mammiferi et aves); sunt Animalia placida et innocua ( quae circa nos videmus vel domestica vel in tota et libertate). Ex eo sequitur nullam rupturam interesse inter aetates Mundi: Animalia priora, non minus quam recentia, seu placida seu ferocia, arma nutritiva et defensiva explicare per tempora didicerunt.

Pars quarta.

Ergo usque adhuc bene indicavi duos aspectos per potentia explicatur; nunc ad fabulam iam tractatam volo rursus me vertere. Hac in fabula Coralina relinquere mundum quotidianum et in alterum mundum beatiorem intrare, ubi parentes apparent meliores quam priores , videtur. Statim mater alterius mundi ostentatur qualis prava et mala, strix ferocissima. Exemplum fabulisticum me ducit ad demonstrationem supra dictam de aspectibus potentiae vitae.

Narratio fabulistica necnon versio cinematographica acta a cineasta Henrico Salick ostentant inclinationem quandam Psyches, pertubationem, quae iam in cocitatione Freudiana invenitur et capitur ut subiacens. At recordemur oportet medicum Austriacum ex fabula Hoffmanniana, cui titulus Homo arenae, tranxisse rationem analiseos suae :

inclinationem pertubativam ipse esse aliquod terribile, quod possumus coniungere cum Re aliqua nobis iamdudum nota et familiari “.

Re vera verbum de quo dico inventum est a psychiatra Germanico cui nomen Ernestus Jentsch ( 1867- 1919), quo ipse indicabat aliquod incertum , ante quod capimur aliquo modo terrore quodam. Psychiatra Austriacus celeberrimus, cum exararet puellam fictam Hoffmaniannam, cui nomen Coppella, usus est adjectivo Perturbante, ut denotaret motus illius ( puellae) automaticos, fere a mente artificiali, robotica actos.

Et nos , qui Vivimus aetate Postmoderna, bene intelligimus sensum verborum Freudianorum. Est quidam Nipponicus nuperrime imaginem hanc rerum statum fingentem creavit: The uncally valley: vallem ignotam et mysteriosam.

Pars quinta.

Non haud a Tempore remoto animadverti apud pictorem Surrealistam Belgicum cui nomen Renatus Magritte ( 1898- 1967) picturam ab eo actam sub Potestatem Nazistorum et cui titulus Comites timoris ( 1942). Hac in pictura ,facta in tela coloribus oleosis, aliqui Bubones acie minante oriuntur ex germinibus, quasi pictor fingere Terroris germinationem ubicumque tacitam et celatam plerumque vellet.

Etiam hic aspectus latus Dionisiacum denotat.

Ita quomodo non possumus non revocare in memoria narrationem, cui titulus Jurassic Park, scriptam a Michaele Crichton ( 1942- 2008) , et versam in visionem filmicam a cineasta cui nomen Stefanus Spielberg.

In prima scaena videmus paleontologum Alanum Grant ad Insulam quandam pervenire, ubi Brachiosaurus altithorax ( Riggs, 1903) placide vorat cibum suum. Haec scaena beata et felix est. Deinde mutatur. Proditor quidam , cui nomen Dennis Nedry, postquam saeptis metallicis electrice alatis immotis factis, Dinosaurus ( Tyrannosaurus Rex, Osborn, 1905, Deinonychus anthirropus, Ostrom, 1968 ) fugit et secum fert mortem et distructionem .

Saeptis electrice alitis immotis, Animalia voracia et ferocia omnia vorant et destruunt. Hic labemus transitum de aspectu Apollineo ad aspectum Tragicum, i. E. Dionisiacum. Per consuetudinem nostram una parte ponimus bonum, altera malum , quippe cum sint per separationem ontologicam. Re vera bonum malumque coeunt, coniunguntur unum cum altero. Eandem potentiam de qua iam dixi puto esse Matricem vel boni vel mali. Si. v. g ., examinamus vim eroticam, duos aspectus ea peraesentat: beneficam et maleficam. Nos aliter ab infantia huic separationi consuescimus et dividimus symbola benefica ( Deum) a symbolis maleficis ( Diabolo) . Quin sciamus una cum vires in eodem nucleo stare.

Re vera si bene cogitamus , iam Heraclitus dicebat:

Deum esse diem et noctem, hiemen et aestatem, bellum et pacem, et mutari sicut folum, qui miscetur cum odoribus et sumit nomen secundum harmoniam odoris cuiusque…” ( Diels/ Khanz , Fragmenta 6 ) .

Pars sexta.

Eandem considerationem invenimus apud sapientem orientalem ( videlicet Sinum) , cui nomen Lao – Tze ( 570 A. CH. N) : “ Quod rumpitur in integrum mutabitur, quod curbatum est, rectum fiet…, quod plenum est, plenum fiet… “

Et Heraclitus eodem modo res putat :

“ Eadem res est: viviens et moriens, qui vigilat et qui dormit, Iuvenis et senex. Hi mutantur et fiunt illi, illi mutantur et fiunt est…” ( Diels/ Khanz ,Fragmenta 88) .

De individui mutatione nunc, expositis considerationibus generalibus , accademus ad altam considerationem. Oportem loquor de Homine absoluto, de quo dixi in priore parte antea edita. Agitur de viro aristocratico, qui metiens proportionem Inter duos naturae aspectos, non repellit nec expellit nec separat, sed ad maturationem suam utitur utraque facie quia iam acquisivit per studium, meditanionem et experentiam vitam, i. E. Naturam intranscendibilem, esse potentiam duplici facie peaeditam.

Pars septima.

Hic Homo factus vir ( Aner) , I. E. Absolutus, non est quia vivit modo integro in natura, cum sit pars integra naturae. Data scientifica exposita minime sunt a viro aliena et hic scit vitam esse processualem, i. e. semper agere itenera sua. In natura bellum est lex, “ Polemos, ait’ Heraclitus- omnium pater est rex…”

Ubicumque et praeter tempora viri ( Aristoi) mystice hanc non – separationem appellaverunt identitatem. Apud Indos universum esse rem triplicem ( Sat- cit- Ananda: Sapientiam – Beatitudinem- coscientiari). Sed dicunt virum conscientem ( Jivatma) esse eandem rem quam Divinitatem ( Tat- Tuasi). Non mirum est, quod haec verba invenimus in altera regione mundi, scilicet Christiana .

Pars octava .

Dum approprinquo ad duas figuras maximas, vox tonans quaedam mihi dixit:

“ Ego sum tu et tu es ego

Et ubi es ego sum;

Quia in rebus dispersus ero ;

Et quocumque ibis me colliges;

Sed me colligens te colliges ipsum;

Et ita Unum fiemus “. ( Epihanius Salaminae: De Haeresibus ( Panarion) : 26, 3; 3) .

Haec verba sunt in Evangelio Evae , de quo loquitur Epiphanius Salaminae in Libro De Haeresibus ( Panarion) . Ita vir ab- solutus non potest separari a mundo , quia substantia mundi est eadem quam sua , quae acquirenda ei sit per processum de quo supra dixi. Haud dubium, quin vox interior ( sicut in Socrate) eum impellit ut mutetur et impellit et identitatem veram acquirit. Non omnes intellegunt hoc nec capiunt, neque magis societas politica et moralis capax est ad cognoscentiam veram virum ducendi. Nam in Mundo ( societate videlicet ) permanet et imperat ignorantia, id est maxima alienatio ( quam Indi appellant avidia).

Nam individua vivunt aliena a Veritate et ambulant sicut Dormientes ( Heraclitus et Parmenides) . Alter est vir, qui iam in nuce Lucem fert in se ( vocatur ab Origine, a natu ad Lucem, quia facturus est quod iam in nuce est).

Natura non est nec bona, nec mala sed Vir in ea colligit Luminositatem contra Obscuritatem, conscientiam contra Ignorantiam. Ut bene in summam rem capiamus quod iam scripsi, referam cogitationem scientificam scientifici clarissimi , cui nomen Sandor Ferenczi ( 1873- 1933) . Hic dicebat in Libro, cui titulus “ Thalassa: de theoria de Genitalitate “, Ontogenesim recapitulare Philogenesim.

Si Ontogenesis loquitur de Individuo, Philogenesi de specie. Hanc cogitationem prior fecit scientificus, cui nomen Ernestus Haeckel ( 1834- 1919) , qui id dixit in Libro, cuius titulus De antropogenesi homini ( 1874) et Morfologia generalitate ( 1866) . Ergo possumus dicere Ontogenesim esse explicationem ( Actuositatem, ut utar verbo Gentiliano) Philogeneticam. . .

Pars Nona .

Ita quattuor stadia nunc distinguam:

Primum momentum Philogeneticum : Vita cahos et magma;

Secundum momentum Ontogeneticum : Vita embrionalis apparet;

Tertium momentum est Ricapitulatio successionis temporum cum formis mutantibus;

Qurtum momentum potest videre virum Formatum est evolutum secundum Sapientem indum , cui nomen Aurobindo ( non obliviscamur libri discipuli cuiusdam eius, cui nomen Saptrem, in quo loquitur de evolutione cellulare ).

Acquisita vera cognoscentia et facta sua, vir fit heros, id est fert ad maturationem quod habebat in nuce, nunc experitur substantiam, qua factus est, non dissimilem esse a substantia qua universus factus est. At ille lucet, sicut lux solaris. Sicut dicebat Julianus imperator . Redire in sé est Redire ad veram lucem, sicut bene Seneca dicebat. Individuom phaenomelogicum, de quo loquitur Julius Evola, maximus philosophus Italicus aetate nostrae, est Individuum acquisitivum et transformativum: materia est in eo rudis sed pura factura est ( Lex Alchemica: Nigredo, Albedo et Rubedo) .

Index Libroru Consultorum et auctorum:

Julius Evola: L’individuo e il divenire nel mondo: Edizioni Mediterranee.

Julius Evola: L’operaio nel pensiero di Ernst Junger: Edizioni Mediterranee.

Julius Evola: Fenomenologia e teoria dell’ individuo assoluto.

Micheal Crichton: Jurassic Park, Edizioni Garzanti.

Epifanio di Salamina: Panarion , Edizioni Cittanuova.

Eraclito di Efeso: Testimonianze e frammenti, Edizioni Bompiani.

Sandor Ferenczi: Thalassa: saggio sulla teoria della genitalita, Edizioni Raffaello cortina.

Neil Gaiman: Caroline e la porta magica: Edizioni Mondadori.

Friedrich Nietzsche: La nascita della tragedia, La filosofia tragica dei greci, Edizioni Newton Compton.

Scripsit Fabricius Manco - 19/02/2022 22h03


.

.

BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34
Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM





Catherine Gauchon
Artiste peintre

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: