|
|
NUNTII
MISSILIA RUSSICA
Conflagrationes non desinunt
Cum Russici a provinciis, quae omnino captae videbantur, magis magisque recedere iamdiu coeperint, missilia contra Ucrainorum compages frequentissime coniciuntur, nec hodie civibus obsessis ullo modo parsum est: tela vero Russica in Ucrainae urbes maximas iniecta unum civem apud Kherson, quo post hesterni diei iniectio missilia denuo immittuntur, atque homines saltem duo in urbe Austroucraina Kryvyi Rih necaverunt; praeterea in capite Kyiv necnon in urbe Kharkiv fluor electricus aquaeductuum vis saepius intermittuntur.
Scripsit
Andreas Novocomensis - 30/12/2022 15h37
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|