|
|
NUNTII
DE CIVITATE ISLAMICA
Longo spatio interposito, nuntius novus de Civitatis Islamicae terroristis per illum legatum Abu Umar hodie publicatur. Congregationis enim terroristicae praeco rectoris Abu al-Hasan al-Qurashi, qui ab huius anni mense Martio scelestam congregationem gubernavit, abhinc "pristini" dicendi in proelio obitum divulgavit, quod vero nuntium Johannes Kirby legatus Boreoamericanus una cum concivibus laetissime accepisse videtur. Novus attamen rector iam factus esse videtur: ille nam Abu al-Husayn al-Husayni congregationis novellus princeps est.
Scripsit
Andreas Novocomensis - 03/12/2022 23h00
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|