|
|
NUNTII
DE RE QATARENSI
A Veneris die Europaeorum senatorum nonnulli, quorum notiores senatus propraeses illa Eva Kaili atque pristinus magistratus progressivus Antonius Panzeri esse videntur, infandi criminis accusantur: magistratus enim ipsi, qui in tanto iurium humanorum sacello operam dare consuerunt, Qatarensi pecunia accepta de ambitu incusantur. Quaestorum nam Belgicorum sententia magistratus illi progressivi operariorumque fautores regni Qatarensis, ubi vero operarum iura manifeste negleguntur et conculcantur, laudes pretio pronuntiaverunt. Scripsit
Andreas Novocomensis - 30/12/2022 15h31
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|