|
|
NUNTII
POTESTAS BOREOCOREANA
Dictatoris verba nefasta
De Boreocoreanorum nuclearium armorum potestate, quae civitatibus multis damno minisque esse videtur, multos per annos valde dictum est, praesertim cum missilium nuclearium examina -vel potius ostensiones perpetuae- perducerentur, de qua et recenter parum reticetur. Dictator vero Boreocoreanus Kim Jong-Un ante dies decem telum ultimum "Hwasong-17" nuncupatum, quod inter continentes vehi adque Civitates Coniunctas Americae pervenire potest, examinari iussit; ad hoc examen concelebrandum de nationis suae nucleari potentia contionem heri habuit, qua in toto orbe potestatem maximam atomicam se obtinere velle publicavit.
Scripsit
Andreas Novocomensis - 03/12/2022 22h57
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|