|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
NUNTII
DIES FESTUS PRO FEMINIS HODIE CELEBRATUR ad luctandum contra vim perpetratam...
.
Anno MCMXCIX Ordo Nationum Unitarum instituit “Rete totius orbis vim contra feminas repellens” “ Worldwide network fighting violence against women”: ad quod propositum dies XXV mensis Novembris electus est ut tres sorores Mirabal commemorarentur quae, pugnantes in dominum rei publicae Dominicanae, anno MCMLX, viros in vincula coniectos visitaturae, a militibus regiminis excruciatae sunt, fustis ictibus trucidatae, suffocatae, demum in locum praeruptum coniectae ut casus simularetur. In Italia CIV feminae ab incepto anno sunt occisae, LXXVIII in spatio familiari, interfector LII earum coniux vel amans, usus cultro vel armis igniferis, sed interdum victimae perierunt ob verbera vel intercluso spiritu; quae caedes computata est ab administratione rebus internis praeposita. Ordo Nationum Unitarum sua vice communicavit singulis horis quinae mulieres in familia intereunt. Causa pertinet ad mentem rudem, quae putat feminas viro subigi nec sui compotes esse. Via ad mutationem animi longior videtur. Centeni sunt conventus et incepta faventia huic celebrationi ut conscientia moveatur de caede et crudelitate contra mulieres perpetratis. Vis domestica multiplex patefit, oeconomica, sexualis, animi, corporis. Non semper manifesta, saepe silentium tenet, interdum ad normam redacta. Vis oritur ab inaequalitate generum, a virorum studio in potestate feminas habendi, a vitio quod manet apud omnes cultus, ordines, gentes, aetates, gradus institutionis. Dubium tamen non est quin violentia gravissima sit penitus defixa in condicionibus iniquis et mentibus inveteratis. Paulatim in melius res poterit mutare si humanitas virorum culta erit! Scripsit Andreas Novocomensis - 28/11/2022 17h25
. . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||