|
|
NUNTII
INUNDATIONES IN CONGO
Apud Rei Publicae Congensis caput Kinshasa propter imbris frequentiam hesterno die eversiones, ruinae saxorumque labes maximae evenerunt, quibus cives multi mortem obiisse videntur: usque ad Martis diei finem homines iam L vitam amisisse existimabantur, quorum attamen numerus auctum iri extemplo videbatur, cum innumerorum cadavera luto saxisque subfuisse praesentirentur. Mortuorum vero moles hodie manifeste amplificari videtur, quae hominum CXX nunc esse comperitur.
Scripsit
Andreas Novocomensis - 30/12/2022 15h35
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|