|
|
SOCIALIA
NUPTIAE PRAEMATURAE
In Uganda intermissae sunt...
Administra Ugandae generis politicae praeposita Pax Mutuuzo intermisit et abolevit matrimonium puellae novem annorum in regione Sembabule mediae partis rei publicae. Quod nuntiavit diurnariis, referens superioribus mensibus se ipsam septem matrimonia abrogavisse cum sponsae minoris aetate essent vel puellulae. Rem tamen saepe accidere: multas cogi a parentibus ut nubant pro pecude. Administram monitam se contulisse domum ubi nuptiae celebrandae essent: illic interrupto officio, vigiles publicos mandavisse ut rei non legitimae incumberet.
Nam lex Ugandensis vetat ut puellae minoris aetatis nuptum dentur, immo Constitutio rei publicae liberum consensum feminae virique ad matrimonium decernit. Etiam contra leges nationes sunt in orbe ubi inopia et submissio feminarum praevalent nec vis contra eas cessat. Breviter sumptum ab actis diurnis “Avvenire”
Scripsit Lydia Ariminensis - 30/11/2022 17h05
.
.
|
|
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|