Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Lunae die 23 mensis Maii 2022
Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SOCIALIA

AREA MEMORIAE

“Num domos pueritiae nostrae umquam relinquimus? Minime: nam in animis nostris semper manent, etiam cum iam non exstant” (F. Özpetek)

In Italiam mihi natalem e plagis Asiaticis reversus feriasque agens, tamquam si peregrinator voluptarius essem (domum tamen Genuensem in qua crevi denuo ad tempus incolens) nuperrime in locum quendam me contuli de quo iam diu cogitabam neque umquam, quodam modo, videram. Appropinquante enim tertia anniversaria memoria ruinae magni pontis “Morandi” (ut est in ore vulgi a nomine eius qui circa annum millesimum nongentesimum sexagesimum eum delineavit), ad locum ivi qui ad eundem pontem maxime attinet. Die quarto decimo mensis Augusti, anno bismillesimo duodevicesimo, pons noster Morandianus, qui torrentem Porciferam in ima Valle eiusdem Porciferae superabat (de quo torrente, qui in Mare Ligusticum influit, apud Plinium Maiorem iuxta Genuae mentionem in recensione quadam Ligustici litoris mentio fit: “portus Vadorum Sabatium, flumen Porcifera, oppidum Genua, fluvius Fertor”) sed torrentis latitudinem ad commeatum vehicularem faciliorem reddendum –ad quam rem factus erat– longe excedebat, in procellosa tempestate subito corruit; ruinae vero fragor tonitribus se confudit. Non totus pons sed media pars eius sola corruit talique certe modo ut non solum commeatus impediretur –quod patet–, sed et reliquus pons esset postea displodendus atque e medio tollendus ut alius eodem cursu eademque altitudine, dissimilis tamen forma, deinde aedificaretur. Factus quidem iam est novus pons Laurentio Piano architecto simplicior figura, pristino vero solidior; inauguratus autem est anno proxime praeterito, bismillesimo scilicet vicesimo, vehiculorumque commeatui mox apertus.

Cum primum igitur mihi licuit post segregationem decem dierum ad virus coronarium cohibendum praescriptam vel potius postridie diei quo expleta est segregatio mea, quae me in Italiam perveniente inceperat, e domo in qua crevi nescio an tria quattuorve stadia ambulans in locum me contuli qui “Radura della memoria” vocatur. Locus hic a montibus (id est a septentrionibus) venienti ad ingressum positus est oppidi Sancti Petri ad Arenam, hodiernae urbis Genuae regionis quae ab orae maritimae arena olim nomen traxit; et vere maris litus, quamquam portuosum nunc ac bituminosum, non nimis longe distat. Italici sermonis “Radura” hic aream Latine dicimus, cum spatium sit urbanum prope vacuum in quo nonnulla aedificia quidem stabant, octo numero, quae ex industria, cum sub ruinis veteris pontis periclitarentur atque novi exstructioni obsisterent, mense Iunio anni MMXIX diruta sunt. Nunc figura circularis in media area est in qua tres et quadraginta satae sunt arbores ad tres et quadraginta homines commemorandos ob pontis ruinam mortuos, qui plerumque mortem obierunt de ponte collabente decidentes; perpauci autem qui ea tempestate sub ipso ponte in terra versabantur propter ruinosum lapsum perierunt. Duae novi pontis pilae in eadem area solidae stant; ceterum plures pilae novum pontem fulciunt quam fulserant veterem, ita ut robustior pons esse videatur: sat ruinarum! Hoc est adiciendum, consilium magistratibus esse ut in loco ubi Area est Memoriae necnon circa eum maiores amoenioresque structurae et horti, una cum scaena theatrica ac nescio quali “Memoriali” (de quo iam dudum est sermo), instituantur. Paucos post annos haec omnia videbimus; ipse ex Asia in urbem natalem rursus regressus nova talia quasi viator peregrinus –mihi praedicere libet– invisere cupiam.

Inaugurata est Area Memoriae anno proximo secundae anniversariae memoriae pontis collapsi occasione. Tres nunc anni acti iam sunt ab illa inopinata calamitate. Inopinata? Omnibus paene qui solebant pontem cotidie conspicere vel eum bene noverant inopinata quidem. Calamitatis nuntio et ego vix credere potui cum, in Insulis Philippinis versans, postridie illius diei terribiliter memorabilis (omnes fere communicationis aditus, nescio cur, nimis multas horas ignarus clauseram) primum ab amica Brasiliensi id accepi. Iis tamen qui multimodae neglegentiae in ponte tuendo et conservando conscii erant, ut verisimile est, minus inopinata. Arbitrari licet pontem iam a principio male excogitatum fuisse; aliis tamen culparum attributionem causarumque disceptationem relinquamus, quae multas solae paginas implere valent.

Verba hic sub titulo prolata, ex Italico in Latinum sermonem versa, deprompta sunt e fabula Romanensi dispositoris cinematographici Turcico-Italici Ferzan Özpetek anno bismillesimo tertio decimo edita cui index est “Color ruber Constantinopolitanus” (Rosso Istanbul), qua scriptor amorem suum exprimit erga urbem natalem a se “Istanbul” appellatam. In muro quodam qui aream memorialem nostram limitat, iuxta alias vero picturas murales bene coloratas quae locum minus cinereum faciunt, magnis litteris talia verba leguntur. Cum multorum habitationes propter ruinam veteris pontis et exstructionem novi (qui, obiter dicatur, Sancti Georgii nomen fert) dirutae sint –sed numquam relictae aut relinquendae, sicut eadem monet inscriptio–, etiamnunc e pristina mea domo, in quam recens natus introductus sum, pontem eodem loco mihi licet ad mare verso videre longissimum (qualis vetus ille erat), qui tamen audaci maiestate pristini pontis, quam per decennia ex propinquo sum saepe contemplatus, caret. Memoria quidem pristini illius pontis numquam me relinquet: nam in animo meo semper manebit pueritiae meae pons.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 14/08/2021 16h43



Nuntii Latini Stationis Radiophonicae Finnicae

Nuntii Latini Bremenses



.

.



BREVES In aëriportu urbis Helveticae Genavae ingens incendium nuper exortum est; aedificium incensum debuit sedes esse, nondum prorsum confecta, acceptionis migrantium asylum petentium. Nonnullae eruptiones auditae sunt, sed earum causa adhuc ignoratur.
Miles Russicus Vadim Shishimarin XXI annos natus hodie in tribunali Ucraino primus Russici exercitus criminum ad bellum pertinentium accusatur (id est civis inermis Ucraini annos LXII nati homicidium) ergastulique condemnatum iri videtur; milites interea alii II poenam daturi existimantur.
Dictator Boreocoreanus Kim Jong-Un post diem hesternum, in quo victoria contra Nazistas commemoratur, consulem Russicum Bladimirum Putin terramque eius omni probatione laudat: ipse nam dictator inimicorum occidentis minas ut ille Putin indicat sodalitatemque cum Russicis se omni modo ampliaturum publicat.
In urbe Mariupol multae decades eorum qui conclusi manserunt in ergasterio chalybi efficiendo expediti sunt et per iter humanum in tutum pervenerunt. Ab incepta egressione circiter CCC civiles incolumes evaserunt auxilio Crucis Rubrae et Ordinis Nationum Unitarum.
"Russici milites nec civibus belli stragem parcunt, quae contra indutias apud officinam Azovstal Mariupoli perpetratur" Ucrainorum milites pronuntiant. Ursula hodie Von der Leyen Putin severe Russicum obiurgat: "Putin nobis hoc crudeli impetu Ucraino, quod totum orbem afficit, poenas dare debet". Diei interea septimi ante Idus Maias pompa "victoriae" in regionibus Donetsk Luganskque Russicis supprimitur.


POLITICA
SCIENTIAE
RELIGIO
ATHLETICA
IN ORBE

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: