Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Homo sum
humani nihil
a me alienum puto.
Jovis die 2 mensis Septembris 2010
Prima
Nuntii
Acta
Nuntii recentiores (ANL)
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Lampas
Chronicae Mediatlanticae
Epistula Leonina
Chronica TTT
Memoranda
Folia
Disticha
Nuntii Finnici
Sanctus
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus
Hermetica
Poesis
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Nugae
Manga
Facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Exempla
Vita Latina
Lexicographia
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
FRATER NICOLAVS

FRATER NICOLAVS

Hoc nomine, quod Teodisce sonat Bruder Klaus, appellant Hevetii suum caelestem patronum, quem enixe amant ac venerantur. Ille natus est anno millesimo quadringentesimo septimo decimo (1417) in oppido Flüeli prope Sachseln, in regione Obwaldensi. Iam a puero piissimus, post visionem, quam adulescens annorum sedecim habuerat in oratione, inclinabatur quidem ad vitam solitariam Deo dicatam, sed censuit sibi assumenda esse munera civilia et militaria, quae illi instanter offerebantur a concivibus. Illi bene conscii eius strenuitatis et rectitudinis, elegerunt eum praefectum municipii Sachseln, consiliarium et iudicem regionalem ac demum senatorem totius confoederationis Helveticae. Annos natus viginti octo uxorem duxit Dorotheam Wyss, qua nati sunt ei decem liberi: quinque filiae totidemque filii, quorum unus futurus erat sacerdos parochus Sachselnensis, nepos autem nomine Conradus Scheuber victurus in fama sanctitatis.

Hortatu Matthaei Bolshemensis et Haimonis Armgrundensis appropinquavit Amicis Dei, quo nomine appellabatur coetus religiosus origine Alsatinus. Cum tamen vellet illuc ingredi, restiterunt concives, qui nullatenus volebant privari tam claro praefecto atque milite, sed imprimis hoc nolebat uxor Dorothea, quae secus mansisset sola cum filiis educandis. Nicolaus igitur denuo debuit rem differre, quam tandem consensu uxoris consecutus est iam quinquagenarius, nempe Iulio mense anni 1467.

Profectus est quidem in Alsatiam, sed brevi reversus in patriam, ubi consedit prope oppidum Klisterli-Alp in regione Melchtalensi. Ibi, secundum testimonia fide dignissima, Nicolaus annos undeviginti et semissem vescebatur seu sustentabatur solo Christi corpore sacramentali. Quod cum suscitavisset vicinorum curiositatem una cum admiratione, ille transiit in caveam nomine Ranft in loco solitario prope nativo Flüeli. Inde egrediebatur solum ad audiendam Missam, sed etiam – et solummodo – ter ad patriam iuvandam in calamitatibus: anno quidem 1473 in periculo imminente a parte Austriae, annis atem 1481 et sequenti ob periculum belli civilis inter Helvetios. Quibus discriminibus fauste superatis interventu et precibus fratris Nicolai, eum Helvetii libenter titulo ornaverunt Patris Patriae.

Vicini Flüelienses, admirantes pietatem Nicolai, prope caveam Ranft ei aedificaverunt habitaculum et sacellum, ubi tranquille vacaret orationi. Ibi mortuus est septuagenarius, die 21 mensis Martii anno 1487. Beatis annumeratus anno 1669, canonizatus est anno 1947 a papa Pio XII, qui insuper eum constituit patronum Helvetiae.

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM - 27/08/2010



  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: