Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 4 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XXII)

XXII. Appropinquabat autem dies festus Non-fermentatorum, qui dicitur Pascha.

2 Quaerebant pontifices et scribae, quomodo eum interficerent, sed timebant populum.

3 Intrauit autem satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotha, unum e Duodecim;

4 et cum abisset, collocutus est cum pontificibus et praefectis [custodiae templi], quemadmodum illum traderet eis.

5 Gauisi sunt et pacti pecuniam ei dare.

6 Spopondit et quaerebat opportunitatem, ut eis traderet illum sine turba.

7 Venit autem dies Non-fermentatorum, quo pascha immolandum erat.

8 [Iesus] misit Petrum et Ioannem dicens: ‘Profecti parate nobis pascha, ut edamus’.

9 Qui dixerunt ei: ‘Vbi uis paremus?’.

10 Qui dixit eis: ‘Ecce introeuntibus uobis in ciuitatem, obuiam uobis fiet homo uas aquae portans testaceum. Sequimini eum in domum, in quam intrat;

11 et dicetis patri familias domus: ‹Dicit tibi Magister: Vbi est deuersorium, ubi pascha edam cum meis discipulis?’.

12 Ille uobis ostendet superius tabulatum magnum, stratum; ibi parate’.

13 Cum autem abissent inuenerunt, sicut dixerat eis, et parauerunt pascha.

14 Cum facta esset hora, discubuit, et emissarii cum eo.

15 Dixit ad eos: ‘Desiderio desideraui hoc pascha uobiscum edere, antequam patiar.

16 Dico enim uobis: Non edam illud, donec impleatur in regno Dei’.

17 Prehenso calice, gratias egit et dixit: ‘Sumite hoc et diuidite inter uos.

18 Dico enim uobis: Amodo non bibam de generatione uitis, donec ueniat regnum Dei’.

19 Sumpto pane, gratias cum egisset, fregit et dedit eis dicens: ‘Hoc est corpus meum, quod pro uobis datur. Hoc facitote in meam commemorationem’.

20 Similiter et calicem, postquam cenauit, dicens: ‘Hic calix est nouum testamentum in sanguine meo, qui pro uobis funditur.

21 Verumtamen ecce manus tradentis me apud me est in mensa;

22 et Filius hominis proficiscitur quidem, secundum quod definitum est, sed uae illi homini, per quem traditur!’.

23 Illi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.

24 Facta est autem etiam contentio inter eos, quis eorum uideretur maior esse.

25 Qui dixit eis: ‘Reges gentium dominantur eorum, et ei, qui potestatem habent super eos, uocantur benefici.

26 Vos autem non sic [agitote], sed qui maior inter uos est, is fiat sicut iunior; et qui praecessor est, is sicut ministrator.

27 Vter enim maior est: is, qui recumbit, an is, qui ministrat? Nonne is, qui recumbit? Ego autem in medio uestrum sum, sicut is, qui ministrat.

28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis;

29 et ego dispono uobis regnum, sicut disposuit mihi Pater meus,

30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super sedes iudicantes duodecim tribus Israel.

31 Simon, Simon, ecce satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut frumentum.

32 Ego tamen rogaui pro te, ne deficeret fides tua; et tu, aliquando conuersus, confirma fratres tuos’.

33 Qui dixit ei: ‘Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire’.

34 Qui dixit: ‘Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nouisse me’.

35 Dixit eis: ‘Cum misi uos sine sacculo et pera et calceamentis, num quidquam defuit uobis?’. Qui dixerunt: ‘Nihil’.

36 Dixit autem eis: ‘Verumtamen nunc, qui habet sacculum, is tollat, similiter et peram; et qui non habet, is uendat tunicam suam et emat gladium.

37 Dico enim uobis: Id, quod scriptum est, oportet impleri in me: illud: ‹Cum iniustis deputatus est›. Etenim id, quod est de me [scriptum], finem habet’.

38 Qui dixerunt: ‘Domine, ecce gladii duo [sunt] hic’. Qui dixit eis: ‘Satis est’.

39 Egressus profectus est secundum consuetudinem in montem Oliuarum. Secuti sunt autem eum etiam discipuli.

40 Cum peruenisset ad locum, dixit eis: ‘Precamini, ne intretis in tentationem’.

41 Ille auulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et positis genibus, precabatur

42 dicens: ‘Pater, si uis, transfer calicem istum a me; uerumtamen non mea uoluntas, sed tua fiat’.

43 Apparuit autem ei angelus de caelo confortans eum. Factus in certamine prolixius precabatur;

44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

45 Cum surrexisset a prece et uenisset ad discipulos, inuenit eos dormientes prae tristitia;

46 et dixit eis: ‘Cur dormitis? Surgite, precamini, ne intretis in tentationem’.

47 Adhuc eo loquente, ecce turba; et is, qui uocabatur Iudas, unus e Duodecim, antecedebat eos et appropinquauit Iesu, ut oscularetur eum.

48 Iesus autem dixit ei: ‘Iuda, osculo-ne tradis Filium hominis?’.

49 Videntes autem ei, qui circa eum erant, id, quod futurum erat, dixerunt: ‘Domine, percutimusne gladio?’.

50 Percussit unus ex eis seruum pontificis et amputauit auriculam eius dexteram.

51 Respondens autem Iesus dixit: ‘Sinite hucusque!’; et tacta auricula eius, sanauit eum.

52 Dixit autem Iesus ad eos, qui uenerant ad eum: pontifices et praefectos templi et seniores: ‘Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus.

53 Cum cotidie essem uobiscum in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora uestra et potestas tenebrarum’.

54 Comprehensum autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum pontificis. Petrus uero sequebatur a longe.

55 Accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.

56 Quem cum uidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum intuita esset, dixit:

57 ‘Etiam hic cum illo erat!’. Qui negauit dicens:

58 ‘Mulier, non noui illum!’. Post pusillum alius uidens eum dixit: ‘Etiam tu ex illis es!’. Petrus tamen dixit: ‘O homo, non sum!’.

59 Interuallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: ‘Vere etiam hic cum illo erat, nam et Galilaeus est!’.

60 Dixit autem Petrus: ‘Homo, nescio id, quod dicis!’. Continuo, adhuc illo loquente, cantauit gallus.

61 Conuersus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus uerbum Domini, sicut dixerat ei: ‘Priusquam gallus cantet hodie, ter negabis me’.

62 Egressus foras fleuit amare.

63 Viri, qui tenebant eum, illudebant ei caedentes;

64 et uelauerunt eum et interrogabant eum dicentes: ‘Vaticinare, quis sit, qui percussit te?’.

65 Alia quoque multa dicebant in eum, nefaria dicentes.

66 Die facto, conuenerunt seniores populi et pontifices et scribae, et duxerunt eum in concilium suum

67 dicentes: ‘Si tu es Christus, dic nobis’. Dixit autem eis: ‘Si uobis dixero, non credetis;

68 si autem interrogauero, non respondebitis mihi.

69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris uirtutis Dei’.

70 Dixerunt autem omnes: ‘Ergo tu es Filius Dei?’. Qui dixit ad illos: ‘Vos dicitis me esse’.

71 Qui dixerunt: ‘Cur adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audiuimus ab ore eius!’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 31/03/2020



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: