Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Saturni die 12 mensis Octobris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XI)

XI. Factum est cum esset orans in quodam loco, ut cum cessauisset, diceret unus e discipulis eius ad eum: ‘Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos’.

2 Dixit illis: ‘Cum oratis, dicitote: ‹Pater, sanctificetur nomen tuum, adueniat regnum tuum;

3 panem nostrum cotidianum dato nobis cotidie,

4 et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos induxeris in tentationem›’.

5 Dixit ad eos: ‘Quis uestrum habebit amicum et ibit ad eum media nocte et dicet ei: ‹Amice, commoda mihi tres panes,

6 quoniam amicus meus uenit de uia ad me, et non habeo, quod ponam ante illum›.

7 Ille de intus respondens dicat: ‹Noli mihi molestus esse: iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi›.

8 Dico uobis: Etsi non dabit ei, cum surrexerit, ideo quod amicus suus est, tamen propter importunitatem eius, surget et dabit ei [panes] quotquot habet necessarios.

9 Ego dico uobis: Petitote, et dabitur uobis; quaeritote, et inuenietis; pulsatote, et aperietur uobis.

10 Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, inuenit; et pulsanti aperietur.

11 Si uero quem ex uobis patrem filius petiuerit piscem, num pro pisce serpentem dabit illi?

12 Vel si petiuerit ouum, num porriget illi scorpionem?

13 Ergo si uos, cum sitis mali, nouistis dona bona dare filiis uestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se’.

14 Erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, ut loqueretur mutus, cum daemonium exiret. Admiratae sunt turbae.

15 Quidam autem ex illis dixerunt: ‘In Beelzebule, principe daemoniorum, [ille] eicit daemonia’.

16 Alteri uero, tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.

17 Ille tamen, sciens cogitationes eorum, dixit eis: ‘Omne regnum in seipso diuisum desolatur, et domus super domum cadit.

18 Si autem et satanas quoque in seipso diuisus est, quomodo stabit regnum eius? Quia dicitis me in Beelzebule daemonia eicere.

19 Si autem ego in Beelzebule eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? Propterea illi iudices uestri erunt.

20 Si autem digito Dei eicio daemonia, profecto peruenit super uos regnum Dei.

21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet.

22 Si autem fortior illo, cum superuenerit, uicerit eum, uniuersa arma eius, quibus confidebat, aufert et spolia eius distribuit.

23 Qui non est mecum, aduersum me est; et qui non colligit mecum, dispergit.

24 Cum immundus spiritus exiuerit ex homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inueniens dicit: ‹Reuertar in domum meam, unde exiui›.

25 Cum uenerit, inuenit [illam] scopa mundatam et ornatam.

26 Tunc proficiscitur et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt nouissima hominis illius peiora prioribus’.

27 Factum est autem, cum haec diceret, ut quaedam mulier e turba elata uoce diceret ei: ‘Beatus uenter, qui te portauit, et ubera, quae suxisti!’.

28 Ille autem dixit: ‘Quin etiam beati, qui audiunt uerbum Dei et custodiunt [illud]!’.

29 Turbis autem concurrentibus, [ille] coepit dicere: ‘Generatio haec est generatio nequam. Signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae.

30 Sicut enim Ionas fuit signum Niniuitis, ita erit et Filius hominis generationi huic.

31 Regina austri surget in iudicio cum uiris generationis huius et condemnabit illos, quia uenit a finibus terrae, ut audiret sapientiam Salomonis, et ecce [aliquid] plus Salomone [est] hic.

32 Viri Niniuitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia conuersi sunt ad praedicationem Ionae, et ecce [aliquid] plus Ionâ [est] hic.

33 Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio, sed super candelabrum, ut ei, qui ingrediuntur, uideant lumen.

34 Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.

35 Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint.

36 Ergo si corpus tuum totum lucidum erit non habens ullam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut cum lucerna fulgore suo illuminat te’.

37 Cum loqueretur, rogauit eum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit.

38 Pharisaeus autem, cum uidisset, miratus est, quod [ille] non sibi immerserat manus in aquam ante prandium.

39 Dixit ad illum Dominus: ‘Nunc uos pharisaei mundatis id, quod de foris est calicis et catini. Quod autem intra uos est, plenum est rapina et iniquitate.

40 Stulti! Nonne is, qui fecit id, quod de foris est, fecit etiam id, quod de intus est?

41 Verumtamen ea, quae [illis] insunt, date misericordiale; et ecce omnia munda sunt uobis.

42 Attamen uae uobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne olus, et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere, et illa non omittere.

43 Vae uobis pharisaeis, quia diligitis primum sedile in congregationibus et salutationes in foris!

44 Vae uobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt!’.

45 Respondens autem quidam ex legis peritis dixit ei: ‘Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis’.

46 Qui dixit: ‘Etiam uobis legis peritis uae, quia oneratis homines oneribus, quae portari nequeunt, et ipsi uno digito uestro non tangitis onera!

47 Vae uobis, quia aedificatis monumenta uatum, patres autem uestri occiderunt illos!

48 Profecto testamini et consentitis cum operibus patrum uestrorum, quoniam illi quidem eos occiderunt, uos autem aedificatis.

49 Propterea et sapientia Dei dixit: ‹Mittam ad illos uates et emissarios, et ex illis [aliquos] occident et persequentur,

50 ut requiratur sanguis omnium uatum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista,

51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem›. Ita dico uobis: Requiretur ab hac generatione.

52 Vae uobis legis peritis, quia tulistis clauem scientiae! Ipsi non introistis, et eos, qui introibant, prohibuistis’.

53 Cum autem inde exiuisset, coeperunt scribae et pharisaei uehementer aggredi et eum prouocare ad loquendum de compluribus,

54 insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 21/07/2019



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: