Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 4 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XIII)

XIII. Aderant autem quidam eodem tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.

2 Respondens dixit illis: ‘Num putatis hos Galilaeos prae omnibus Galilaeis peccatores fuisse, quia talia passi sint?

3 Non, dico uobis, sed nisi conuersi eritis, omnes similiter peribitis.

4 Vel illi duodeuiginti, super quos cecidit turris in [piscina] Siloë et occidit eos: num putatis illos quoque debitores fuisse magis quam omnes homines habitantes Ierosolymae?

5 Non, dico uobis, sed nisi conuersi eritis, omnes similiter peribitis’.

6 Dicebat autem hanc similitudinem: ‘Arborem fici habebat quidam plantatam in uinea sua et uenit quaerens fructum in illa, et non inuenit.

7 Dixit autem ad cultorem uineae: ‹Ecce anni tres sunt, ex quo uenio quaerens fructum in hac ficulnea, et non inuenio. Ergo excide illam. Cur terram quoque inertem facit?’.

8 Ille autem respondens dicit ei: ‘Domine, sine illam etiam hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora;

9 et si quidem fecerit fructum in futurum [manebit], sin autem excides eam’’.

10 Erat autem docens in una congregationum sabbato.

11 Ecce mulier [aderat], quae habebat spiritum infirmitatis annos duodeuiginti et erat inclinata neque omnino poterat sursum aspicere.

12 Quam cum uidisset Iesus, uocauit et dixit ei: ‘Mulier, soluta es infirmitate tua’,

13 et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum.

14 Respondens autem praefectus congregationis, indignans, quod sabbato [illam] Iesus curauerat, dicebat turbae: ‘Sex dies sunt, quibus operari oportet. His ergo uenientes curantor, et non die sabbati’.

15 Respondit autem ad illum Dominus et dixit: ‘Versuti, nonne unusquisque uestrum sabbato soluit bouem suum uel asinum a praesepio et ducit adaquatum?

16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligauit satanas ecce [iam] duodeuiginti annos, nonne oportuit solui a uinculo isto die sabbati?’.

17 Cum haec diceret, erubescebant omnes aduersarii eius, et omnis populus gaudebat de omnibus, quae gloriose fiebant ab eo.

18 Dicebat igitur: ‘Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud?

19 Simile est grano sinapis, quod sumptum homo iecit in hortum suum, et creuit et factum est arbor, et uolucres caeli requieuerunt in ramis eius’.

20 Iterum dixit: ‘Cui simile aestimabo regnum Dei?

21 Simile est fermento, quod sumptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum’.

22 Ibat per ciuitates et uicos docens et iter faciens Ierosolymam.

23 Dixit autem illi quidam: ‘Domine, num pauci sunt, qui saluantur?’. Ille autem dixit ad eos:

24 ‘Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico uobis, quaerent intrare, et non poterunt.

25 Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: ‘Domine, aperi nobis’; et respondens dicet uobis: ‹Nescio uos, unde estis?›.

26 Tunc incipietis dicere: ‹Edimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti›;

27 et dicet loquens uobis: ‹Nescio, unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis›.

28 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis Abrahamum et Isaacum et Iacobum et omnes uates in regno Dei, uos autem expelli foras.

29 Venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.

30 Ecce sunt ultimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt ultimi’.

31 Eadem hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: ‘Exi et uade hinc, quia Herodes uult te occidere’.

32 Dixit illis: ‘Ite, dicite uulpi illi: ‹Ecce eicio daemonia et perficio sanationes hodie et cras, et nudiustertius consummor.

33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti [die] ambulare, quia non accipitur uatem perire extra Ierosolymam’.

34 Ierosolyma, Ierosolyma, quae occidis uates et lapidas eos, qui missi ad te sunt: quotiens uolui congregare filios tuos, quemadmodum auis nidum suum sub pinnis, et noluistis.

35 Ecce relinquitur uobis domus uestra. Dico autem uobis: Non uidebitis me, donec ueniat [hora], cum dicetis: ‹Benedictus, qui uenit in nomine Domini›’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 12/09/2019



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: