Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 21 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XVI)

XVI. Dicebat autem et ad discipulos: ‘Erat quidam homo diues, qui habebat dispensatorem, et hic diffamatus est apud eum, quod dissiparet bona illius.

2 Vocauit eum et dixit ei: ‹Quid [est] hoc [quod] audio de te? Redde rationem dispensationis tuae; iam enim non poteris dispensare›.

3 Dispensator autem dixit intra se: ‹Quid faciam, quia dominus meus aufert a me dispensationem? Fodere non ualeo, mendicare erubesco.

4 Noui, quid faciam, ut cum amotus ero a dispensatione, recipiant me [homines] in domos suas›.

5 Conuocatis singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: ‹Quantum debes domino meo?›.

6 Qui dixit: ‹Centum cados olei›. Qui dixit ei: ‹Sume litteras tuas et cito, cum sederis, scribe: Quinquaginta›.

7 Deinde alii dixit: ‹Tu uero quantum debes?›. Qui dixit: ‹Centum coros tritici›. Dicit ei: ‹Sume litteras tuas et scribe: Octoginta›.

8 Laudauit dominus iniquum dispensatorem, quod prudenter fecerat: quia filii huius saeculi in generatione sua prudentiores sunt filiis lucis.

9 Ego quoque dico uobis: Perficite uobis amicos e mammona iniqua, ut cum defecerit, recipiant uos in aeterna tabernacula.

10 Qui fidelis est in minimo, is et in maiore fidelis est; et qui in modico iniquus est, is et in maiore iniquus est.

11 Ergo si in iniquo mammona fideles non fuistis, quis credet uobis id, quod uerum est?

12 Et si in alieno fideles non fuistis, quis dabit uobis id, quod uestrum est?

13 Nemo famulus potest duobus dominis seruire. Aut enim unum oderit et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis seruire Deo et mammonae’.

14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant auari, et deridebant eum.

15 Dixit eis: ‘Vos estis, qui iustificatis uos coram hominibus. Deus tamen nouit corda uestra, quia quod hominibus altum est, id abominatio est ante Deum.

16 Lex et uates usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei fauste nuntiatur, et omnis in illud uim facit.

17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum cadere apicem.

18 Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit aliam, adulterat; et is, qui dimissam a uiro ducit, adulterat.

19 Homo quidam erat diues et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide.

20 Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus

21 et cupiens saturari eis, quae cadebant de mensa diuitis; sed canes quoque ueniebant et lingebant ulcera eius.

22 Factum est autem, ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et diues et sepultus est.

23 In inferno, cum esset in tormentis, eleuatis oculis suis uidebat Abrahamum a longe et Lazarum in sinu eius.

24 Ille cum clamauisset, dixit: ‹Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut immergat extremum digiti sui in aqua, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma›.

25 Dixit uero Abraham: ‹Fili, recordare te recepisse bona tua in uita tua, et Lazarum similiter mala. Nunc tamen hic solacio afficitur, tu uero cruciaris.

26 Praeter haec omnia, inter nos et uos magna uorago firmata est, ita ut ei, qui uelint hinc transire ad uos, non possint, neque inde ad nos transmeare›.

27 Dixit autem: ‹Rogo igitur te, pater, ut mittas eum in domum patris mei

28 – habeo enim quinque fratres –, ut contestetur illis, ne illi quoque ueniant in locum hunc tormentorum›.

29 Dicit autem Abraham: ‹Habent Moysem et uates; exaudiant eos›.

30 Qui dixit: ‹Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis proficiscatur ad eos, conuertentur›.

31 Dixit autem ei: ‹Si Moysem et uates non audiunt, ne si quis ex mortuis quidem resurrexerit, illis persuasum erit›’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 13/10/2019



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: