Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 21 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.XVII)

XVII. Dixit autem ad discipulos suos: ‘Impossibile est, ut non ueniant offendicula; uae autem ei, per quem [illa] ueniunt!

2 Vtilius sit illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut offendiculum ponat uni e pusillis istis.

3 Attenditote uobis! Si peccauerit frater tuus, increpa eum et, si conuersus sit, dimitte ei;

4 et si septies in die peccauerit in te et septies conuersus sit ad te dicens: ‹Conuertor›, dimittes ei’.

5 Emissarii dixerunt Domino: ‘Adde nobis fidem!’.

6 Dixit autem Dominus: ‘Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic [arbori] moro: ‹Eradicare et transplantare in mare›, et oboediret uobis.

7 Quis autem uestrum [sit], habens seruum arantem uel pascentem, qui illi regresso de agro dicet: ‹Statim transi, recumbe›,

8 sed nonne dicet illi: ‹Para id, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et postea tu manducabis et bibes›?

9 Num gratiam habet seruo illi, quod fecit ea, quae praecepta erant?

10 Sic etiam uos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt uobis, dicite: ‹Serui inutiles sumus. Quod debuimus facere, id fecimus›’.

11 Cum iret Ierosolymam, factum est, ut transiret per mediam Samariam et Galilaeam.

12 Cum ingrederetur in quoddam uicum, occurrerunt ei decem uiri leprosi, qui steterunt a longe

13 et leuauerunt uocem dicentes: ‘Iesu praeceptor, miserere nostri!’.

14 Vt uidit, dixit eis: ‘Ite, ostendite uos sacerdotibus’. Cum irent, factum est, ut mundarentur.

15 Vnus autem ex eis, ut uidit sanatum se esse, reuersus est, magna uoce magnificans Deum,

16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic erat Samaritanus.

17 Respondens autem Iesus dixit: ‘Nonne decem mundati sunt? Et nouem ubi sunt?

18 Non sunt inuenti, qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisi hic alienigena?’.

19 Dixit ei: ‘Surge, uade; fides tua saluauit te’.

20 Interrogatus autem a pharisaeis, quando uenturum esset regnum Dei, respondit eis et dixit: ‘Non uenit regnum Dei cum obseruatione

21 neque dicent: ‹Ecce hic [est]› aut: ‹Illic›. Ecce enim regnum Dei intra uos est’.

22 Dixit autem ad discipulos: ‘Venient dies, cum desiderabitis uidere unum diem Filii hominis, et non uidebitis.

23 Dicent uobis: ‹Ecce hic›, ‹Ecce illic›; ne iueritis neue secuti sitis:

24 nam sicut fulgur e [loco] sub caelo fulgens, lucet in ea, quae sub caelo sunt, ita erit Filius hominis die suo.

25 Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac;

26 et sicut factum est diebus Noë, ita erit etiam diebus Filii hominis.

27 Edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque ad diem, quo Noë intrauit in arcam, et uenit diluuium et perdidit omnes.

28 Similiter sicut factum est diebus Loti: edebant, bibebant, emebant, uendebant, plantabant, aedificabant.

29 Quo die autem Lot exiuit a Sodomis, pluit ignis et sulphur de caelo, et omnes perdidit.

30 Secundum haec erit dies, quo Filius hominis reuelabitur.

31 Illo die, qui erit in tecto, et uasa eius in domo, is ne descendat sublatum illa; et qui in agro, similiter ne redeat retro.

32 Memores estote uxoris Loti.

33 Quicumque quaesiuerit animam suam saluare, perdet eam; et quicumque perdiderit eam, uiuificabit eam.

34 Dico uobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur;

35 duae erunt molentes simul: una assumetur, et altera relinquetur’.

(36) 37 Respondentes dicunt ei: ‘Vbi, Domine?’. Qui dixit eis: ‘Vbicumque erit corpus, illuc congregabuntur et aquilae’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 12/11/2019



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: