|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
TRICERATOPS LUCTANS
Reliquiae fossiles “triceratopis horridi” qui vocatur “Magnus Johannis”, ut constat ex recenti investigatione edita in actis c.t.e. “Inquisitiones scientificae”, ostendunt antiquissimam beluam laesam esse in capite pugnantem cum altera sibi pari. Hoc ingens animal dinosaurus est cum collo osseo et magno rostro ex quo prominent tria cornua, duo a lateribus et tertium brevius in extremo ore. Paleontologus Ruggero D’ Anastasio et collegae cum huic exemplari studuissent reperto anno MMXIV in civitate Boreoamericana Montana, nuntiaverunt inventum esse foramen (fenestram) in dextera parte, quam circum faex inflammationis index et ultra materies ossea porosa cum vasis sanguineis: quae res revelat haec ossa posteriora esse quam alia longius posita a fenestra. Ideo vulnus consanescebat antequam dinosaurus obisset, cuius iter sanationis simile ex mammiferis exstat. Triceratops, ex lingua Graeca τρία, κέρα, ὤψ, vixit in aevo Craetaceo Superiore, ante dinosaurorum exitium. Ingenti magnitudine fuit verisimiliter praeda tyrannosauri, qui maiore corpore praeditus erat. Vixit in Boreoamerica, ubi plurimae eius reliquiae repertae sunt. https://www.meteoweb.eu/category/news/ Scripsit Lydia Ariminensis - 29/04/2022 20h41 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||