CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...
Balneis Clusinis (italice: San Casciano dei Bagni), apud Senam, XXIV statuae aeratae, quaedam circiter unum metrum altae, una cum innumeris nummis et votivis tabellis, repertae sunt. Has res inventas historiam antiquam rescripturas esse et post Riacis aera hoc inventum mirissimum esse archaeologi dicunt.
Ex aquarum calentium fontibus fama optima Balneorum Clusinorum oritur; illa, tradunt, condita sunt a Lucumone Etrusco Porsena, postea amata et frequentata a Romanis: inter hos erant Octavianus Augustus et Triaria, uxor Vitellii. Scripsit Marcus Sbardella
|