|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
DISTICHA CAECILIANA A Caecilia Koch Monasteriensi composita Profectae de profectura
Carmen in tramine ferriviario conscriptum de puella Graeca a parentibus ad Sappho magistram missaSurge, puella! Parata tibi sunt omnia: peram in portum allatam naucula parva tenet, albaque iam vento panduntur vela secundo, urgent iam nautae, murmurat unda alacris - surge, puella! Relinque urbem petasata paternam, extremumque "Vale" accipiant genetrix dilectusque pater, fraterculus atque sorores; comprime iam lacrimas: cuncta parata tibi. Surge, puella, audacter! Ne fle, quod linquenda, ludere ubi solita es parva, paterna domus: non iam parvula abis, mox nubilis inde redibis, quo nunc navigium te petasumque feret. Surge, puella, animo forti! Mox accipieris a maiore domo; altera porticus iam sparget fessae aestu iucunda frigora et umbram, incumbes telis sedula nunc aliis. Arte brevi maiore tapeto intexere formas callebis raras et modulare vocem ad citharae lyraeque modos, saltare venustis disces gramina per florida mox gradibus. Ritibus arcanis te denique clara magistra imbuet, ut mulier deinde, matura viro, in patriam redeas, cum sponso mox abitura - surge, puella, inquam! Fata maiora manent. Iam editum est carmen apud http://www.lvpa.de/index.php Scripsit Caecilia Koch Monasteriensis |
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||