|
|
DISTICHA CAECILIANA A Caecilia Koch Monasteriensi composita
DISTICHA MAIA MMIX
21
De maxilla in caverna palaeolithica inventa (cf. Scientias)
Scintillant tremulae flammae tenebrasque cavernae
collustrant; umbrae saxea per latera
ut vivae volitant. Hominum circumdatur ignis
ecce caterva; omnes unum iterum atque iterum
una voce sonum summisso murmure cantant
- una modo tacita est - , tympanaque et leviter
lignea nunc pulsantur lenteque ossibus ursi.
Sensim ex murmuribus cantus opacam oritur
antri surgens ad cameram crescensque. Citato
pulsu tympana iam clarius et resonant,
tibia lugubrem tollit super omnia vocem,
incipiunt cantus ecce modis homines
sensim aptare gradus numeris paribusque moveri.
Multis terra antri pellitur iam pedibus,
calcantur soleis, quae obscuro paucula crescunt
gramina sub saxo. Ecce regit mulier
exornata chorum pennis et vertice summo
ora gerens aquilae lignea, tincta rubro.
Splendet rostrum ingens flammarum luce tremendum,
spectant maiores paene hominum manibus
candidi acresque oculi. Saltant vehementius omnes;
cantu inflammatis excidit ex animis
cura omnis: Stomachis fugiunt ieiunia, tigris
nemo iam meminit, cuius heri ad caveam
viderunt vestigia pressa; hominumque et odoris
ignotorum, quem nuper ad iuniperum
percepere timentes – quam multi illi alieni,
o di, quam validi? - immemores penitus
nunc sunt omnes. Nocte hac iam nihil esse videtur
flammarum nisi lux, tympana pulsa, voces
cantantes, saltantia corpora, luce repleta
quae modo resplendent, atra modo tenebris
umbrosis miscentur. Femina, quae ante tacebat,
nunc etiam saltat cornicis atque ululat
voci voce pari, quae commiscetur amara
cunctorum cantu dissona acuta gravi.
Albior est aliis, compacta humilisque, recedunt
frons mentumque, oculos grande supra tamen os
prominet. Ecce chori nunc dux postremo ex antro
pellem affert, in qua cranium et ossa iacent.
Omnes ossa eadem tollebant nocte priore
cum cantu ex fovea, qua macie atque fame
fine hiemis consumptam composuere puellam.
Mansit posthac dux sola, sacro lapidis
cultro de ossibus ut carnem resecaret avitis
ritibus arcanis. Acrius iam mulier,
fronte recedente insigne gnatae caput atque
maxillam fortem cum videt, exululat.
Acrius et plorantque lamentanturque sodales,
atque recordantur tamque puellae alacris
tamque hilaris, cunctis dilectae, quae genetrici
non nimium similis: Membra procera, sua
quasi matrem habuisset natam eademque caterva,
nec tam nasus ei planus et amplus erat
quam genetricis, vox et acuta minus neque lingua
tam rudis, absona tam. Barbara mater enim
non umquam recteque videtur posse profari
iam pulchreque sonos, saepe licet socii
voces perquam illi demonstrarint patienter,
multos ante annos cum abripuere grege
illorum, qui non humana voce loquuntur,
sed corvi ut crocitant - nec faciunt acubus
vestes consutas calidas nervisque ferarum,
pellibus involvunt horrida corpora sed;
quin etiam ignorant, quidnam sit calceus: isti
nudis incedunt frigora per pedibus - ;
virginibus nam fecundis tam grex liberisque
tempore egebat eo, spes alia ut melior
nulla maneret eis. Aquilae nunc cum grege Magnae
haec vivit longo tempore iam mulier;
sagum habet, atque pedem consutus calceus ornat;
venatura feras oblinit et faciem
argilla, ut faciunt omnes; arcu atque sagittis
patribus ignotis utitur ecce suis;
maxima sed nunc spes illamque gregemque fefellit:
progenies remanet nulla superstes ei.
Defodiuntur humo infelix caput ossaque parva,
herbis omnia dux deinde tegit magicis,
omne puellae anima malum ut absit. Voce genetrix
alta deplorat filiolam misera,
altis vocibus omnes deplorantque puellam,
spem gregis, et deflent. Cantica maestitia
summa surgunt et lacrimis miscentur acerbis.
En simul ante specum serpit homo in tenebris;
mox alii accedunt. Aliena caterva videtur
hisce locis: Profugi finibus ex aliis
quaerentesque novas allecti denique sedes
hac sunt ubere iam valle, ferae et volucres
multae ubi cernuntur. Nutu taciti digitisque,
ut venatores, bestia nulla potest
quos audire, loquuntur: Nunc invenimus illos,
hic qui habitant! Noctu tympana canticaque
percipientes non frustra surreximus! Euge!
Huc redeamus cras ante crepuscula clam,
aggrediamur eos! Iam nostra haec vallis, amici,
cras erit! At secum cogitat alter: ei
tam multi esse videntur! Numqui acri sine pugna
tam laetisque locis tamque bonis fugient?
Perculit ecce animum brevius, quam micat ocellus,
horrendum quoddam: Nuncne repente homines
illos aggrediamur? Nocte hac ritum agitantes
vim nullam metuunt… Intremit ipse simul:
Umquam tale nefas mentem in potuisse venire!
Quodquod numen adest his coliturque sacris,
hoc numquam patietur inultum. Lingua, faveto!
Rursusque antrum ad idem luce nova veniunt,
intrant caute: Num quis adest? Tutum est: Neque tigris
imminet hic nec homo. Deinde vident sub humo
defossum esse aliquid nuper: Num praeda recens est?
Ipsi etiam carnes sedibus in patriis
sub terra sic dentibus a naribusque ferinis
olim occultabant. Effodiunt avidi:
Assa erit illa caro? Primum cernunt tamen herbas
ignotas quasdam. Defodiunt homines
herbas hic? Quam mirum! Apparent denique et ossa -
ossa hominis! Quid est hoc? Terribile attonitus
iam quoddam aspicit unus; vox iam faucibus haeret
horrore adstrictis - ecce! Manu tremula
parvam ostendit maxillam, spectantque sodales:
Quid? Brevis et crassa est; forsitan ille fuit
deformis, loco eo quem defodere infantem?
Nonne bonum potius signum habeatur? Eis,
hic qui vivunt, numina non favisse videntur.
Denique, quid sit tam terribile, ecce vident:
Rimae in maxilla apparent! Num culter abrasit
carnes? Infantes grex vorat ille? Nefas
horrendum! Devota est haec vallis! Fugiamus!
Cum revenit Magnae vespere Grex Aquilae,
ignotorum hominum vestigia cernit in antro
multorum timidus – et, nefas horribile,
ex terra effossa exstinctae sunt ossa puellae,
herbae dispersae sacrae et ubique iacent!
Hoc fecere homines an daemon? Talia possunt
numqui audere homines? Hisce manere locis
iam nullo atque habitare modo poterunt. Fugiendum est!
Horrendo incolitur - clarius ecce patet
iam solis radiis – infesto et daemone vallis.
Arbore sub silvae postera nox agitur;
prima luce novas ad sedes ingrediuntur
longum iter et durum. Deinde relicta iacet
fertilis haec vallis, vallis tam plena ferarum;
iam numquam hic audent vivere abhinc homines.
Conveniunt mammuthi grandes, rhinocerotes
hirsuti, dammae: Ubera pabula nam
hic crescunt, crudelis nec tamen imminet hasta
sive sagitta. Homines saecula in omnia abhinc
hosce locos metuunt; mirantibus ecce parentes
enarrant liberis: Fertilis est, pueri,
vallis quaedam et laeta, fruges multae ubi crescunt,
bestiae errant multae – fallit amoena tamen
vallis: Numina talem nam fecere maligna,
esset ut allectis pessima pernicies
mox hominum gregibus. Devotus nam est locus iste:
Ossa aevo prisco rite sepulta hominis
sunt ex terra effossa ereptaque more nefando.
Enarrant simul haec atqui alii liberis:
Vallis laeta est, sed devota est daemone, namque
infantum carnem tempore prisco homines
osse abrasam, ursorum ut, manducare solebant…
Nostro errare aevo dicitur esse hominum;
nostri sed non tantum, ut credo, aevi esse videtur.
Hoc solaciolum non aliquantulum erit?
|
|
|