|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
SCIENTIAE
Homines Sapientes fortasse devoravisse Neanderthalenses Fieri potest, ut indicium facinoris terribilis inventum sit; nam in maxilla infantis Neanderthalensis homines docti vestigia cultrorum viderunt. Opinantur Homines Sapientes eum infantem ante triginta milia annorum edisse vel caput eius eis fuisse insigne victoriae. (Cf:Disticha Maia) Comedimusne consobrinos nostros? Ferdinandus (Fernando) Rozzi anthropologus Lutetiensis os invenit, ex quo multae quaestiones oriuntur – inter quas etiam quaestio diu disputata, qua de causa Neanderthalenses exstincti sint. Ferdinandus putat causam esse, quod maiores nostri, Homines qui dicuntur Sapientes, eos venati sint et ederint. Homines Neanderthalenses ante ducenta et quinquaginta milia annorum in Europa ex alio genere hominum orti sunt, Homines Sapientes ante ducenta milia annorum in Africa. Ante duodetriginta fere milia annorum Homines Sapientes Africa relicta Europam incolere coeperunt, Neanderthalenses paulo post exstincti sunt. Ita quidem multi docti opinantur saepeque disputabant, qua de causa hoc eodem tempore accidisset: Fortasse Neanderthalenses paulatim praedis caruisse, quia Homines Sapientes venatores callidiores fuissent? Fortasse Homines Sapientes etiam venatos esse Neanderthalenses? Alia etiam quaestio gravis esse videtur, num Homines Sapientes cum Neanderthalensibus liberos procreaverint. Ferdinandus Rozzi nuper fortasse maximum indicium primi genocidii generis humani invenit: maxillam infantis Neanderthalensis, in quo vestigia cultri lapidei apparent. In manus eius incidit, cum ossa in spelunca Regum (Les Rois) prope vicum Mouthier-sur-Boëme in Gallia meridionali sita inventa denuo perscrutaretur. Ossa erant hominum, qui ante duodetriginta vel triginta milia annorum vixerant. Diu putabantur ossa Hominum Sapientium. Unam autem maxillam Ferdinandus Rozzi in „Periodico Scientiae Anthropologicae" ("Journal of Anthropological Science") scribit Neanderthalensis hominis fuisse, nam et formam maxillae et dentes similiores esse Neanderthalensibus quam Hominibus Sapientibus. Imprimis autem mirum videbatur, quod in ea maxilla tales rimae apparuerunt, quales etiam apparent in ossibus ferarum, de quibus cultris lapideis caro abrasa est. Docti credunt tres causas eius rei fuisse posse:
Crudelissimam autem harum explicationum Ferdinandus Rozzi maxime veri similem putat: "Neanderthalenses", ait actis diurnis Britannis "Custodi" ("Guardian"), "apud nos mortem obibant – et interdum eos comedebamus." Nec tamen omnes collegae cum eo consentiunt. Franciscus (Francesco) d'Errico, qui in Instituto Cultui et Geologiae Aetatis Quaternariae investigandis (Institut de Préhistoire et de Géologie du Quaternaire) munere fungitur, in "Custode" Ferdinando contradixit: "Rimae quaedam", inquit, "non sunt indicia hominum devoratorum." Etiam fieri potuisse ait, ut incolae cavernae ex dentibus maxillae, quam forte invenissent, monile facerent. Christianus (Chris) Stringer anthropologus Musei Historiae Naturalis Londiniensis unus ex eis est, qui credunt Homines Sapientes ex Africa in Europam immigravisse. Maxillam inventam maximi momenti esse ait, cum fortasse indicet Homines Sapientes et Neanderthalenses eodem tempore et eodem loco in Europa vixisse; fieri etiam posse, ut inter se obviam ierint et interdum etiam pugnaverint. ex actis diurnis "Der Spiegel", 17. 5. 2009 scripsit Caecilia Koch Monasteriensis Scripsit Caecilia Koch - 10/06/2009 22h03 . . |
BREVES
Turcia. Relatores Turci XXII annorum poena damnati ob involucrum diurnarii, quod "ad seditionem excitavit". - 22/05/2017 23h42
Inter 160 et 200 bellatores Curdici mortui sunt die Iovis ob ictus aeroplanorum Turcicorum in boreali parte Syriae – nuntiaverunt duces exercitus Turcici. Bellatores autem Curdici maximi socii sunt US-Americanorum contra Califatum Islamicum pugnantium. - 20/10/2016 13h34 Shimon Peres, princeps Israelianus, qui anno MCMXCIV Praemio Nobeliano pro pace exornatus fuit, agens nonagesimum quartum annum aetatis obiit. - 03/10/2016 18h31
VIDE ETIAM
|
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||