|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
LIBRI
LEONIDAS Nuper divulgatus est novus libellus Latinus, qui inscribitur «Leonidas» (88 pp. ISBN: 978-1978197169). Huius libelli auctor est Michael Hirschler. Aliae fabulae Latinae ab hoc auctore divulgatae sunt haec: «De claustro magico» (44 pp. ISBN: 978-1973918882) et «Calio. Fabula Latina» (60 pp. ISBN: 978-1978197169) et «De tortā nataliciā» (36 pp. ISBN: 978-1720516422). Libellus novus est de Leonida rege Spartanorum, qui anno a.Chr.n. 480 cum militibus Spartanis sociisque fortiter contra Persas ad Thermopylas pugnavit. In libello legere potes de Sparta deque eius institutionibus, de Leonidae origine, de Leonida rege deque pugna ad Thermopylas facta. Praeterea auctor scribit de bellis Graeco-Persicis. Hic libellus est primus, qui editur in serie novā, quae vocatur «De ducibus Graecis». Ut auctor scribit in libello, hāc in serie in animo habet edere libellos ad duces imperatoresque Graecos eorumque res gestas pertinentes, ut ex.gr. de Lycurgo Themistocle Pericle. Libellis hāc in serie editis non solum discipulis, sed etiam omnibus linguam Latinam amantibus auctor potestatem facere vult, ut eos horum ducum Graecorum vitas modo Latino melius cognoscere possint. Latinitas, quā hic libellus scribitur, est facile intellectu. Ut est consuetudo auctoris, hunc libellum scripsit neque disputationis philologicae neque disciplinae grammaticae causā, nisi delectationis causā. Unicuique, qui quaeve hunc libellum explicat, vult auctor dare facultatem, ut sine molestiā Latinitatem huius libelli et facile et bene legere possit. Quā de causā omnia verba, quae hoc in libello invenis, descripta sunt et Theodisce et Anglice in indice separato. Scripsit Michael Hirschler |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||