Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Jovis die 21 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

HISTORIA

DE SERVORUM CUBICULO

In villa non longe a Pompeiis in eodem loco ubi ante aliquot menses currus ad sollemnia celebranda lautissime exornatus inventus est aliquid novi et inusitati ex effossionibus emersit, id est servorum cubiculum. Quae res maximi momenti existimanda quippe cum liceat per hanc explorationem inspicere humillimorum vitae statum. Societas antiquorum servituti innixa est, sed raro accidit ut auctores nos edoceant quomodo vitam servi degerint etiamque inventa archaeologica exigua plerumque exsistunt. Cubiculum satis integrum permansit, ceterumque e rerum vestigiis in cinere relictis exemplaria gypso expressa fieri possunt.

Quod maximi ponderis exstat, magna copia rerum reperta est, quae in usu cotidie fuerunt, ut tres lecti, quorum unus minor in longitudinem, vasa cibis et potibus, nonnulla aënea et matella. Ex aliis rebus inventis colligi potest familiam servorum curribus et equis operam dedisse. Massimo Osanna, qui iam fuit rector Horti Archaeologici putavit villam fuisse praefecto equitum gentis Mummiorum, cum hoc nomen in aliquot parietibus legi posset.

Servorum vita praetermissa est ab antiquis scriptoribus, exceptis comicis poetis: nam quod spectat ad servos ridiculum existimabatur, nullius momenti illi habebantur, cum essent non homines, sed res. Philosophus et summus scriptor Seneca (Ep. Mor. 47) primus affirmavit: 'Servi sunt.' Immo homines. 'Servi sunt.' Immo contubernales. 'Servi sunt.' Immo humiles amici. Postea humiliores in Evangelio eadem gravitate ac ditiores numerantur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include(vexilla/praec_legio.php) [function.include]: failed to open stream: No such file or directory in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114

Warning: include() [function.include]: Failed opening 'vexilla/praec_legio.php' for inclusion (include_path='.:/usr/local/php-5.2/lib/php') in /home/www/albinus/www/ephemeris/historia.php on line 114


Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: