|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
MISCELLANEA
d.01. m.Nov. a.2012, h.16:55 Hassia In therotrophio ab ignotis sclopeto necatas esse macropodes Herbornâ in oppidulo Hassiensi duae macropodes (i.e. halmaturi sive canguri) sunt sclopeto necati. Director therotrophei has bestias mane intra saepimenta invênit necatas. Interfector videtur fuisse sclopetarius peritus.
Macropus parma cum catulo in horto zoologico Salisburgensi versans Dillenburgo ex oppido Hassiae – Macropodes necati sunt femina eiusque catula: In therotropheo Herbonensi duo Macropodes parmae sunt sclopeto necatae. Wolfgangus Rades, director therotrophei aves et naturam tutandi Uckersdorfiensis, duas bestias versus h.8.30 invênit intra saepimenta sua necatas. Volfgangus: "Macropodes" inquit "vulneribus sclopetariis affecti erant indubiis. Necesse est eadem effecta esse a sclopetario perito."
Astynomi ita ut director therotrophei opinantur sclopetarium nocte in therotropheum inscendisse. Volfgangus dixit, quia saepimenta densis vepribus essent obsitae, fieri non potuisse, ut sclopetaretur extrinsecus. Exspectari, si corpora macropodum in instituto medicinae forensis perquisiti essent, inventum iri, quali telo esset sclopetatum.
Volfgangus Rades: "Ista" inquit „fuit ignava attentatio in nostrum therotropheum et in bestias innocentes consulto facta". Coetum therotrophei fovendi ei, qui quid indicaturus esset de interfectore macropodum, praemium promisisse mille euronum.
Hanc relationem d.01.m.Nov., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Hessen – Unbekannte erschießen Kängurus im Tierpark".
Scripsit Nicolaus Gross . . |
BREVES
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||