|
|
VITA LATINA
Nuntii de orbiculo Latinitatis Vivae fautorum.
COLLOQVIA PHILOLOGICA II
Sapientissimum Tribunal Vniuersae Petitioni Ingrediendo Docentium Institutionem (STVPIDI) – Bene, Marce, tandem tibi praesentanda sunt unitas et programma. Cui cursui parauisti?
CICERO – Nescio bene. Credo summo cursui, ut sciant loqui et legere, cum qui optime calleant linguam Catonis studia iam peregerint.
S – Sin male scis, ignorare litteram conuocationis monstras.
C – Cedo summum, uidelicet secundum Baccalaureatus.
S – Incipe dicere. Quid docere eos uelles iuxta tuam rationem studiorum?
C – Deberent iam scire declinationes ac uerba temporis, necnon pronomina et forsitan orationes cum infinitiuo, quae omnia memoriae mandata sint…
S – Nimium uidetur. Et quid garris de memoria? Num seriem regum Gothorum uis cogere discipulos recordari?
C – Quosnam, quaeso?
S – Male incedit hic Marcus. Obliuiscere. Perge.
C – Omnes discipuli nouis scholis secundi cursus discere possent orationes hypotacticas…
S – Quae essent? Verba implicata et abstrusa usurpas. Non placet. Ergo, tua sententia, omnesne discerent sine difficultate illa monstra quae nuper dixisti? Quid addere potes de diuersitate?
C – Diuersitate sententiarum, sectarum philosophiae, morum?
S – Macte uirtute! Nescis?! Nondum audiuisti loqui de PI?
C – Litteram graecam significasne? Studere iam antea discipuli deberent graecae grammaticae. Si de me agitur, saltem a tempore meae familiaritatis cum Philone Larissaeo linguam totam teneo. Philo Academiae philosophus copiose graece orationes habebat de summa uirtute…
S – Exitium! “Magistralem praelectionem” dicere nobis audes? Quas competentias exercere meditaris cum tuis discipulis? “Competentiam discendi discere”, saltem?
C – Vt certent inter se discentes, insinuasne? Etenim cuperem ut optimi quique dicant inuicem orationes contrarias, rhetoricam colentes.
S – Pro dolor… Aliquid intellegis tute, pessime, de docenda latinitate? Quid de rubricis, de item, de dimensionibus, de qualificationibus, de NA, AS, AN, AE, de criteriis computationis, de contentis “clauis” nuncupatis, de competentiis transuersalibus, de TAC, de TIC, de proiectu, de praelectionibus inuersis, de labore “cooperatiuo et globalizato”, de “globo-pergula”?! Abi malam crucem ac nihil docere latinae linguae conare donec ea omnia noueris.
scripsit Daniel Alvarez
|
|
|