|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
De Aloysio Galvani (1737 - 1798) Aloysius Galvani in urbe Bononia, ubi natus erat, die IV Dec. anno MDCCXCVIII mortuus est, sexagesimum primum annun agens. Ingenio praeditus peracri, in philosophiae et medicinae studia ita incubuit, ut ad res occultiores natus videretur. Ex anno MDCCLXIII usque ad annum MDCCXCVIII in studiorum Universitate Bononiensi medicinam et obstetriciam magno cum discipulorum profectu docuit. Diuturnis investigationibus et secandis cadaveribus locupletissimam sibi rerum ad artem Hippocraticam pertinentium supellectilem comparavit. Par ingenio integritas: huic enim viro, qui Rei publicae Cisalpinae primoribus ius iurandum dare recusaverat, mense Aprili a. MDCCXCVIII omnia munera emolumentaque adempta sunt. Quam magistratuum indignitatem Galvani viriliter passus est. Inter multa opera, quae Italice et Latine medicus ille scripsit, prae ceteris memoratu dignus est commentarius, quem anno MDCCXCI edidit hoc titulo: "De viribus electricitatis in motu musculari". Ad vim electricam ab artubus ranae convulsis detectam pertinent verba, quae ex tertia operis illius parte excerpsi: "Opportunissimum mihi fuit ranam super cohibens planum, vitreum scilicet, aut resinosum collocare; tum arcum modo deferentem, modo vel totum, vel aliquam saltem ex parte cohibentem adhibere eiusque extremitatem unam unco spinae infixo, alteram aut crurum musculis, aut pedibus apponere. Periculo autem facto, vidi deferenti adhibito arcu contractiones perfici, deficere vero penitus adhibito arcu partim deferenti, partim cohibenti". Atque in fragmento (ex editione Bononiensi, quae anno MDCCCXLI prodiit) haec legi possunt: "Cum in musculari contractione plura mihi contigerit phoenomena observare, quae ad electricam naturam omnino pertinerent..., factum hinc est, ut in eadem contractione vim agere inferrem animali omnino naturalem atque intrinsecam, quae ad electricam vim esset omnino referenda, quamque propterea naturalem atque animalem electricitatem placuit appellare". Non igitur immerito Aloysium Galvani electrochemiae atque electrophysiologiae "principem" appellarunt omnes fere harum doctrinarum viri doctissimi (ex. gr. Aemilius Du Bois-Reymond, Henricus R. Hertz, Augustus Righi), qui saeculo praeterito vixerunt. Scripsit Victorius Ciarrocchi |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||