|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
De Greta Garbo (1905-1990) Anno 1954 omnes fere existimatores cinematographici Gretae Garbo plauserunt et huic feminae gratulati sunt propter praemium 'Ansgarianum', quo ipsa honestata erat. Nam Greta sive Margarita, cuius praenomen et nomen gentilicium fuerant Aloisia Gustafsson, iam pridem famam et gloriam sibi comparaverat, cum primas in quibusdam spectaculis cinematographicis egisset, quorum vel e titulis facile intellegitur quam apta ac praeclara Greta fuerit maxime ad penitiores animi feminei inclinationes repraesentandas. Corpus non ita formosum ei dederat natura, quo aliae artifices cinematographicae praeditae fuerunt, sicut ex. gr. Ava Gardner, Marilena Monroe, Birgitta Bardot; sed ex feminae illius oculis ac vultu- quem "candidum sicut nivem et solitudine maestum" dixerat Rolandus Barthes- aliquid reconditae fascinationis manabat, quod omnes adliciebat quodque nemo accuratius explicare valuit. Antequam enim anno 1941 Greta de scaena decederet- tunc solum sex et triginta annos nata erat-, vitas et eventus mulierum quarundam saepe tragicos tam bene cinematographice repraesentaverat, ut compluribus spectatoribus notiores factae sint illae feminae, quas tituli ipsi pellicularum monstrant, veluti 'Anna Karenina', 'Mata Hari', 'Regina Christina', 'Margarita Gauthier'. Modum vivendi umbratilem Greta degere semper contendit; sed vitam eius privatam plerique adeo sagaciter investigarunt, ut publici iuris quaedam patefacerent, quae pro comperto quisque iam habeat: non unà igitur cum femina eo amoris genere 'Lesbico' sive homosexuali appellato Gretam coniunctam fuisse pro certo adfirmant illi vicissitudinum privatarum venatores. Nam in Suetia ipsa, quae artificis illius est Patria, liber quidam nuper editus est, quo multae epistulae amatoriae continentur, quas feminae cuidam, nomine Mimi Pollak, sexaginta per annos Greta scripserat; quibus ex epistulis luce solis clarius patet ambas eo amore aliquot saltem annos iunctas fuisse. Sunt insuper qui dicant ab ipsa Mimi Pollak nomen, quod est 'Greta Garbo', huic feminae inditum fuisse. Haec tamen, quae solum 'puritani' sive homines nimiae <verecundiae> sive Francogallice <pruderie> obnoxii scire spernunt, nihil e laudibus, quas artifici huic summae permulti iure meritoque tribuerunt ac tribuunt, detrahere potest. Greta, quae anno 1990 Novi Eboraci mortua est, die 18 Sept. 1905 in vico Holmiae, quae Suetiae est urbs princeps, 'Sodermalm' appellato atque ex parentibus pauperrimis nata erat. Scripsit Victorius Ciarrocchi |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||