|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
De vita Raimundi Montecuccoli
In aula Vindobonensi haud pauci administri et duces haesitabant quodnam consilium adversus Turcos esset eligendum. Aliquantulum et Montecuccoli haesit, quia eum non latebat quam ingens esset hostium exercitus et quam cruente ipsi pugnarent. Sed pro Patria defendenda ac servanda etiam cunctantes sibi tandem persuaserunt bellum gerendum esse. Kalendis Augusti a. 1664 nonnullae Turcorum copiae, quae flumen Raab, quod haud longe ab oppido Austriaco 'Mogersdorf' fluit, transire contendebant ut Vindobonam ipsam obsiderent, strenue firmiterque sunt a peditibus Austris repulsae, quos Raimundus iusserat ne in hostes impetum facerent, sed potius manuballistarum emissionibus Turcos equites confoderent. Horā demum tertiā postmeridianā illius diei Koprulus ipse, cum interfectos vulneratosque suorum multos militum vidisset, signum receptui dedit. Pro hac victoria praeclara de Turcis reportata plerique duces atque Leopoldus ipse gratulati sunt Raimundo Montecuccoli, quoniam ea proeliandi consilia ceperat, quae ipsius hostium imperatoris admirationem moverunt. «Ob enim ingenium illius viri bellicum acie victus est hostium numerus» (Italice: «il genio strategico del Montecuccoli ebbe ragione del numero degli avversari», scribit Georgius Spini in opere c. t. 'Historia aetatis modernae', Einaudi, Torino, a. 1965, vol. II, p. 778). At non defuerunt qui gloriam Raimundi detrectarent adeo ut, paucis post annis, cum bellum Francogallos inter et Austrios conflatum esset atque hi quibusdam e proeliis victi evasissent, ipsum quidam culparent etsi omnino innoxium consiliorum, quae alii duces Austrii optima fore stulte crediderant. Inter annos 1665 et 1670 opus gravissimum in tres libros dispertitum is composuit, quod est 'De arte bellica aphorismi' quodque varias in linguas, etiam Latinam, conversum est. «E proeliorum exitibus regna corroborantur aut amittuntur exque proeliis ultima complurium controversiarum iudicia pendent», legitur in aphorismo 89 libri primi. Postremos autem aetatis annos vitam degit paene solitariam Raimundus, qui die 16 Oct. 1680 Lentiae, Austriaca in urbe, mortem obiit. Marmoreo in lapide, qui in claustris monasterii capuccinorum Lentiensis adservatur, leguntur haec: «Sta viator ad tumulum Raymundi illius/ vel solo nomine sat noti Principis Montecuccoli,/ qui cum praeter caetera prima aulae munia/ vita omni laudabiliter administrata,/ Caesareus armorum Locumtenens septuagenario major/ inter omnes bellicae et aulicae fortunae casus semper immotus stetit./ Tandem sub fatali Libytinae ictu cecidit Lincij XVI Octob. A. MDCLXXX, /postquam corpore et corde apud cordis suidimidium/ conjugem charissimam Margaritam Dietrichstein sepelire voluisset,/ hic intus intestina deponi et monumentum hoc erigi fecit filius [Leopoldus]./ Tu qui transis illud defunctum precare/ quod tibi forte cras sub mortifera falce casuro/ ab aliis fieri precareris/ ut verum sit dicere transiens hic viator oravit». Scripsit Victorius Ciarrocchi |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||