Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 22 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Americo Vespucci (

De Americo Vespucci (n. a. 1454- m. die 22 Febr. 1512)

Haud dubie Christophorus Colombo omnibus laudibus dignus est quia, etsi inopinate, novum mundum, ut dicitur, anno 1492 invenit. Sed huic viro semper persuasum erat se ad quasdam Asiae regiones pervenisse. Res omnino aliter se habebat, sicut alii navigatores pedetemptim animadverterunt. Ille autem, qui eas terras recens inventas non ad Asiam, sed ad aliam orbis terrarum partem spectare clarius intellexit, fuit Americus Vespucci, Florentinus, qui die 22 Febr. 1512, nondum sexagenarius, mortuus est.

Pauca de Americo scimus. Certa sunt haec: anno 1454 natum esse et usque ad annum 1491 vitam Florentiae degisse mercaturae deditum. Ineunte mense Martio a. 1492 in urbe Hispali Americum fuisse constat, ubi suum tirocinium navale coeperit, ex hominibus eorum itinerum iam peritis attente auditurus omnia, quae ad maritima pertinerent itinera et nova inventa. Sunt qui putent quattuor itinera ab Americo suscepta esse; de duobus dubitari haud potest. Nam die 18 Mai. 1499 ab Gadibus unâ cum Alfonso de Hojeda, navarcho quattuor navibus praeposito, profectus erat et ad Guianam pervenit indeque ipse duarum navium navarchus factus in partem Oceani meridianam versus navigavit usque ad ostium ‘Amazonii’ fluminis et sextum latitudinis gradum attigit. Altero itinere, quod die 13 Mai. a. 1501 ab Olisiponte (in Lusitania) susceperat, Americus longius iter fecit et ad quinquagesimum latitudinis gradum pervenit, pro certo habens eas terras non Asiae esse, sed vere novas. Ex italico sermone in Latinam linguam conversum est opusculum quoddam, cui titulus ‘Mundus Novus’, quodque anno 1503 Florentiae in lucem prodiit. Qui textus legi potest:<http://la.wikisource.org/wiki/Mundus_Novus>

Martinus Waldseemuller, geographicarum peritus rerum, huius Florentini viri praenomen aptissimum aestimavit, quod novis terris adtribueretur. Inde factum est ut ‘America’ appellarentur omnes terrae, quas saeculo XV exeunte et XVI ineunte viri quidam, quos inter Americus ille, ardenti animo miraque fortitudine praediti, invenerunt atque explorarunt.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: