Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 13 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
Edithae Ioannae Gassion, quae anno 1915 ortum habuit, fato quodam sors data est acerbior: postquam mater, nomine Lina Marsa seu Marsan, quae ex Tuscanica regione in Francogalliam immigraverat, ab Aloisio Gassion, funambulo seu petaurista et Edithae patre VITAE

DIE UNDECIMO OCTOBRIS 1963 OBIIT EDITHA PIAF.
Scripsit Victorius Ciarrocchi.

Edithae Ioannae Gassion, quae anno 1915 ortum habuit, fato quodam sors data est acerbior: postquam mater, nomine Lina Marsa seu Marsan, quae ex Tuscanica regione in Francogalliam immigraverat, ab Aloisio Gassion, funambulo seu petaurista et Edithae patre, desciverat, haec puellula crevit sub custodia aliarum matrum, quibus munus, ut ita dicam, erat illud antiquissimum, quod numquam et nusquam omnino aboleri potest. Quodam die ex improviso lumen oculorum Editha amisit et tres annos caecitate laboravit. Ab avia paterna atque ab illis 'matribus' ducta est ad templum sanctae Theresiae Lexoviensi ("Lisieux") dicatum; utrum ob miraculum quoddam an aliam ob causam, ambigitur, sed postea visum recepit adulescentula, quae, cum annum quartum decimum ageret, filiam peperit. Haec tamen propter inopiam atque indigentiam, quibus mater vexabatur, brevi mortua est. Iam in sordidis tabernis et vicis Parisiensibus miserioribus cantilare Editha coeperat, cum audita est a Mauricio Chevalier, qui statim intellexit quanta vi quantisque canendi virtutibus inesset in illa femina, cui ob corporis brevitatem atque aspectum paene inermis fragilisque volucris plerique cognomen "Piaf", id est "passerculae", indiderunt. Itaque in dies Edithae fama aucta est: aliquid inerat in eius voce, quod difficillimum in aliis vel dignis laude cantricibus reperiebatur; corde passercula canebat ac tota in omnibus cantiuncularum verbis ipsa erat. At gloriam, quam est Piaf adsecuta, saepe variae amoris vicissitudines infelicioris quodammodo frustrarunt; illa enim nata erat "ad amandum", veluti de Antigone illa _ qua de comparatione veniam non petam _ scripsit Sophocles. Atque si amor verus cuidam caecitati, ut sunt qui dicant, est obnoxius, caecitatis hoc genere semper Editha affecta est. Anno 1959 propter ulcus gastricum, cuius inter morbi causas est saepe quaedam animi adflictatio, dum hanc feminam servandam iam desperant medici, urgenter 'passercula' sectionem chirugicam pati debuit.
Dimidio anni 1960 quodam in valetudinario mansit eo sopore affecta, qui 'coma' voce medica dicitur. Nihilominus mense eiusdem anni Decembri in theatro "Olympia" iterum partes cantricis egit; lacrimantes eam omnes audierunt spectatores ac stantes per nonnulla temporis puncta 'passerculae', cuius animus ac voluntas vivendi iterum mortem appropinquantem vicerant, commoti plauserunt. Plus quam ducentas cecinit Editha cantiunculas, quarum haud paucae memoratu sunt et hodie dignissimae, veluti ex. gr. "Semper est amandum", "Mea culpa" (ita, titulus Latinus), "Hoc est amor" atque aliae. Quotiens in ipsam sors maligna saeviebat, lacrimis compressis Editha dicere solebat: "Ver hoc mortuum est; at aliud ver nascetur; utrumque par et dissimile", veluti Horatium nostrum legisset de almo sole dicentem "aliusque et idem nasceris"! Tempus circiter meridianum illius diei, qui undecimus fuit Oct. 1963, 'passercula' mortua est; postquam tristis hic nuntius est vulgatus, "tota in urbe Lutetia Parisiorum ne unus quidem orbis sonorus cantiunculas Edithae continens prostabat venalis", ut Dominicus Méccoli in ephemeride c. t. "Epoca" (n. 682, die 20 Oct. 1963 edita, p. 125) scripsit (liceat ipsa huius diurnarii verba Italica referre: "La sera di venerdì 11 ottobre, a Parigi, non si trovava più un solo disco della Piaf"). Simona Berteaut, quae librum c. t. "De Edithae Piaf vita et voce" composuit, et Silvanus Reiner in libro c. t. "Vivat Editha!", in hoc consentiunt, quod nemo eorum, quos cantrix illa amavit eosdemque in suis ipsorum curriculis fovendis saepe auxiliavit, umquam ad 'passerculam' rediit ut eam gratanter amplexaretur (fons: Iosephi Videtti commentatiuncula c. t. "De 'passercula', quae Francogallorum animos allexit", edita in actis diurnis inscriptis et die 9 Oct. 2003 vulgatis, p. 51). Nil mirum! Nam "omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne/ prodest, immo etiam taedet, obestque magis" (Catulli carmen LXXIII, 3-4).

Non, rien de rien
Non, je ne regrette rien
Ni le bien qu'on m'a fait
Ni le mal:
Tout ça m'est bien égal

Nil me praeteriti piget
minime vero nihil,
nec bonum nec malum
quo me affecerunt:
mihi utrumque idem est

 

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: