|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
In memoriam Davidis Balme Memoria Davidis Balme, qui nudius tertius mortuus est annum agens quintum supra nonagesimum, Britannis grata esse debeat. Is enim die 9 Mai. 1941, postquam navis quaedam Britannica pyrobolosin mare deiecerat idcircoque subaquaneum navigium Germanicum, cuius siglum erat 'U-boot 110', emergere coactum est, non sine vitae periculo illud in hostium navigium descendit, ut omnia, quae ibi adservata essent atque Britannis utilia, caperet et navarcho Britanno daret. Quae inter etiam exemplar erat instrumenti 'Aenigma' vocitati, quod in Germanorum exercitu adhibebatur ad nuntios secretos emittendos. Hoc igitur instrumentum postea effecit ut, detectâ eius operandi ratione, Britanni statim cognoscerent nuntios omnes, qui praesertim a Germanicis navibus transmitterentur. Famâ igitur meritissimâ fruitus est David ille, cuius gesta et vita legi possunt heic: http://www.telegraph.co.uk/news/obituaries/12078997/Lieutenant-Commander-David-Balme-obituary.html sive heic: Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||