Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Veneris die 22 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Camillo Benso Cavour (

De Camillo Benso Cavour (n. die 10 Aug. 1810- m. die 6 Iun. 1861)

Die decimo mensis Augusti a. 1810 antiquo nobilique genere natus est Camillus Bensus Cavour in urbe Augusta Taurinorum, quae olim Sardiniae Regni et nunc regionis Pedemontanae caput est. Huic viro parentes fuerunt Michael et Adelia de Sellon, cuius maiores doctrinis Calvinianae religionis faverant. Adulescens cum esset in militarium machinatorum corpus adscisci praetulit. Postquam hoc ex curriculo se exauctoravit, sua praedia diligenter curare et libros maxime ad rem agricolam et oeconomicam spectantes legere coepit. Deinde itinera suscepit in Helvetiam, in Galliam, in Britanniam. Praesertim Gallorum et Britannorum instituta politica attente perspexit, valde ipsa admirans, atque viros quosdam insignes novit deque ipsorum doctrinis politicis et oeconomicis ratione cogitavit. Libertatis fautor strenuus erat Camillus eandemque necessariam esse putabat ad cuiusque populi progressum fovendum.

Quam ob rem indesinenter adversatus est hominibus iam desuetas agendi rationes instaurare cupientibus pariterque eis viris, qui doctrinis socialisticis vel communisticis favebant. Quae igitur in Gallia et Britannia didicerat, ea exsequi contendit postquam anno 1848 legumlator parliamenti Taurinensis electus est. Quo anno atque insequenti Carolus Albertus, rex Sardiniae, bellum adversus Austros improspere gessit; attamen Victorius Emmanuel II, qui Carolo Alberto successit, primariam legem, quae Italice 'Statuto Albertino' nuncupatur, etiamnunc vigentem esse statuit. Quare Camillus, cui exeunte anno 1852 munus primi administri concreditum est, sua ipsius consilia ad effectum pedetemptim sed constanter ducere potuit, fovendo: A) liberismum, qui dicitur, oeconomicum ideoque adversando publicae mercium tutelae; firmando: B) maximam sub legum imperio libertatem; hunc ad finem persequendo asperas cum ecclesia catholica controversias is vitare haud potuit: nam ob leges quasdam, quae ad sacerdotum privilegia minuenda latae erant, primus ille administer et rex ipse et alii viri proceres a pontifice Pio IX excommunicati sunt. C) Praeterea omni ope maximeque auxilio artis diplomaticae, in qua exercenda is vero eminuit, illud effecit, ut de tristioribus condicionibus politicis omnium Italiae Civitatum ii viri certiores fierent, qui aliis Europae Civitatibus praeerant.

Prudenti igitur callidaque mente istas difficultates patefecit in concilio Parisiis (a. 1856) habito ad solvendas varias e bello Chersonesico ortas quaestiones. Interea Virginiam Oldoini, feminam pulcherrimam, Lutetiam Parisiorum miserat ut Napoleonis III, Galliarum imperatoris, amica fieret. Atque anno 1858 huic imperatori Camillus suasit ut Gallis ipsis convenientius fore si hi cum Pedemontanis societatem coniunxissent. Foedere Napoleonem inter et Camillum icto, hic occasionem propitiam exspectabat, ut Austri in errorem quendam inciderent. Quod illi committunt, incaute extremam condicionem seu 'ultimatum' a Sabaudo regno postulantes, ut milites quidam Pedemontani a Ticino fluvio recedant. Moderatores Taurinenses recusant; horum exercitui validam opem fert Napoleo; Galli et Pedemontani victores evadunt; sed Austri tantum Langobardiam cedunt; Camillus in regem ipsum Victorium invehitur eundemque veluti Napoleoni, qui pactum non servaverit (scilicet etiam Venetorum regionem occupandi), nimis obnoxium incusat. Munus deponit suum Camillus.

Insequenti autem anno, qui fuit 1860 iterum primus est administer. Multa eo anno vere 'mirabili' accidunt in Italia; die 5 Maio e quodam Liguriae portu duae naves proficiscuntur parvam vehentes hominum manum (erant 1088), cuius dux est Iosephus Garibaldi, Siciliam petiturae. Falsum est adfirmare, sicut scripsit Dionysius Mack Smith, doctissimus historicus Britannus, sed saepius 'irae et studio' indulgens, Camillum huic incepto 'adversatum' fuisse. Minime! Certe Cavour et Garibaldi non eadem indole praediti erant, sed ille caute, ut addecebat primum administrum praesertim eis in adiunctis versatum, expeditionem Garibaldinam considerabat. Qua expeditione prospere conclusa, id est victo Regno Borbonico, paene tota Italia, post tredecim quattuordecim saecula, tandem in unum coagmentatur. Die 17 Martio a. 1861 'Regnum Italiae', renuntiatur, dum Camillus Cavour alacer operam suam dare pergit ut saltem quaedam, inter innumeras quibus nova Civitas premebatur, difficultates solvantur. Sed post breve tempus hic vir diluculo diei 6 Iun. 1861 morte inopinata e vivis ereptus est. Insequenti die Camillum commemorarunt, coram legumlatoribus parliamenti Britannici, Henricus Palmerston et Robertus Peel (1822-1895). Hic inter alia: "Itali amiserunt virum, qui prae ceteris huius aetatis illustrissimus fuit".

At permultis Italis vel nomen Camilli Cavour omnino ignotum est. Neque mirum. Omnes enim factiones politicae earumque duces (si Ioannem Giolitti excipias et Alcidem De Gasperi) methodis, indoli, arti diplomaticae viri illius maxime his ultimis annis non sine livore adversantur. Ab Italorum moribus et consuetudinibus is certe differebat. Breviter: Camillus, veluti omnes qui in rebus publicis gerendis peritissimi sunt, vir erat pragmaticus atque ad res ipsas, non ad imaginationes, quibus Itali indulgere solent, spectare solebat.

Pro iis, qui plura scire velint, opus 'De Cavour eiusque aetate' inscriptum et tria in volumina dispertitum commendaverim, quod Rosarius Romeo (1924- 1987), historicus Siculus qui 'sine ira et studio' scribebat, spatio quindecim annorum composuit.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: