|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
De Roberto Busa (1913-2011), eximio Thomae Aquinatis cultore Robertus Busa, qui anno 1913 natus erat in urbe Vicetia, nudius tertius in oppido Glareato (Italice: 'Gallarate') mortuus est. Sacerdos societatis Iesu, in altero bello mundano cappellanus adiutor seu militaris fuit. Postea theologiam, ontologiam, theodiceam nec non disciplinam 'informaticam', quae dicitur, in universitatibus catholicis docuit. Circiter decem linguas callebat, praesertim Latinam. In Thomae Aquinatis opera investiganda ac perlegenda tam incubuit, ut omnium vocum, quae iis operibus continentur, indicem quendam 'ipertestualem'- ut in sermone interretiali dicitur- iam ex anno 1949 componendum esse pro necessario haberet. Quo ex Roberti Busa consilio atque impulsu indefatigabili factum est, ut inter annos 1974-1980 in lucem prodirent 56 volumina, quorum paginae omnes plus quam sexaginta milia sunt, et quorum voluminum titulus est: 'Index Thomisticus. Sancti Thomae Aquinatis operum omnium indices et concordantiae'. Postrema huius tituli verba indicant quam pretiosum thesaurum apparaverit et studiosis reliquerit pater Busa, qui vetera et nova mirum in modum iungere valebat, quoniam sibi persuasum erat etiam instrumenta 'informatica' esse quodammodo Creatoris opera. Quaedam ad hunc sacerdotem probum et virum de studiis Thomisticis praeclare meritum spectantia legi possunt infra (tantum Italice, pro dolor!): <http://it.wikipedia.org/wiki/Roberto_Busa> De 'Indice Thomistico': <http://xoomer.virgilio.it/fperciva/Busa/indext.htm> Ex actis diurnis Italicis, quae 'Futurum' seu 'Avvenire' inscribuntur: <http://www.avvenire.it/Cultura/padre+busa_201108110756303270000.htm> Scripsit Victorius Ciarrocchi |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||