Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 13 mensis Novembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Iusto Lipsio (1547- 1606)

De Iusto Lipsio (1547- 1606).

Qui in renovata humanitatis Latinitatisque studia incumbat, multa virorum doctorum nomina inveniat memoratu dignorum. Quos inter pauci autem ad eam famam gloriamque pervenerunt, quam exeunte saeculo XVI et XVII ineunte adepti sunt Iosephus Iustus Scaligerus (1540-1609), Isaacus Casaubonus (1559-1614), Iustus Lipsius (1547-1606). Quo in triumvirato, ut ita dicam, nisi ob scribendi genus, certe propter eruditionem ac multarum rerum scientiam eminuit Lipsius, qui die 18 Oct. 1547 e nobili familia natus est parvo in oppido, quod ab urbibus Bruxellis et Lovanio parum distat.

Eum iam a prima adulescentia prompto mentis acumine praeditum esse agnoverunt magistri, quibus vere doctis Lipsius usus est praesertim in gymnasio Coloniensi, quod Iesuitae moderabantur. Itaque animum ad ineundam Iesu societatem adiecit, sed ne hoc propositum adsequeretur impeditus est a parentibus, qui eum in urbem Lovanium evocarunt. Nondum annum vigesimum Iustus expleverat, cum typis imprimendum tradidit scriptum quoddam c.t. "Variae lectiones", quod anno 1569 editum est et Cardinali Granevelle dicatum, cuius viri docti consilium secutus Romam se contulit. Duos annos in Urbe commoratus est Lipsius eruditissimosque viros audivit, sicut Antonium Muretum, Paulum Manutium, Fulvium Ursinum et codices pretiosissimos in bibliothecis Romanis adservatos perlegit. Deinde alia itinera suscepit: Vindobonam petivit posteaque Jenam, et hac in urbe primum docere coepit. Postquam Annam Calstriam uxorem duxerat, in Belgium rediit, cuius regiones tunc atroci bello civili vexabantur. Quamquam in universitate Lovaniensi lauream iurisprudentiae adsecutus est atque insigni iuris legumque doctrina iam floreret, a rebus forensibus tamen pariterque a publicis Lipsius se abstinuit, quia conscius quanti periculi plena essent certamina politica et maxime quia eam animi mentisque libertatem servare vellet, quae viris in litterarum studia incumbentibus admodum est necessaria. Nonnullos per annos domicilium sibi elegit Lugduni Batavorum et hac in urbe multa opera composuit non modo ut ii textus, quos antiqui scriptores Romani exaraverant, notis et animadversionibus illustraret, verum etiam quo melius Romanorum res gestae eorumque vivendi mores consuetudinesque investigarentur atque explanarentur. Praeter igitur editiones Taciti et Senecae opera complectentes, alias quoque aliorum scriptorum edendas curavit Lipsius, dum ob aliquorum invidiam sciolorum se ipsum difendere cogitur. Quod mirum in modum fecit libro illo, qui "Satirae" inscribitur. Longum est omnia vel breviter recensere, quae vir ille scripsit, quorum saltem tituli memoratu digni sunt hi: "De militia Romana libri quinque"; "Admiranda sive de magnitudine Romana libri quattuor" (quod opus ab iis maxime lectu est dignum, qui Romanos solum ludis gladiatoriis deditos fuisse putent); "Monita et exempla politica", nec non "Manuductio ad Stoicam philosophiam", illis Senecae scriptis non immerito praeposita, quia Stoicorum praeceptis adeo imbutus fuit Lipsius, ut illius doctrinae philosophicae novus praeco dici possit. Ciceronis genus scribendi concinnum redolent opera, quae Lipsius adulescens conscripsit; postea is Senecam et Tacitum adeo imitari contendit, ut haud dubie siccum pressumque stilum sibimet comparaverit, non tamen ab obscuritate semper alienum. Sed hanc ob causam increpandus, ut quidam emunctae naris philologi et hac aetate solent, non est Lipsius, cui forsitan in mente erat Senecae ipsius praeceptum hoc: "Quaere quid scribas, non quemadmodum; et hoc ipsum non ut scribas, sed ut sentias" ('Ep. ad Lucilium', CXV, 1). Epistulas quoque non paucas multis illius aetatis viris doctis misit Lipsius, quas postea ipse in 'Centurias' dispertiendas curavit. En breve epistularum exemplum: "Ecce mitto, Vir prudentissime, apochas tres sive quintancias, quae nescio an rite scriptae sint et ex oppidi illius more. Si quid mutandum, ne crebro molestia tibi sumenda in scribendo, adiunxi tria chrirographa meae manus in charta pura, quibus tu adscribere poteris quod ex usu" [Ad Cornelium Aerssens, die 28 Apr. 1590]. Valetudine identidem improspera conflictatus propter morbum quendam hepaticum, Lovanii die 23 Mart. a. 1606 Lipsius pie, ut vixerat, mortuus est. In eius tumulo sculpta fuerunt verba haec: "Hoc tegitur corpus magni sub marmore Lipsi,/ Sed tegitur nullo vivida fama loco./ Quo moriente dedit gemitus Sophia alma, sibique/ Supremum metuit tristis adesse diem./ Quisquis ades, bene dic cineri, bene Manibus opta:/ Primorum primum non coluisse, nefas".

Pisauri, die 23 Mart. a. 2006.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: