Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Mercurii die 4 mensis Decembris 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

BIOGRAPHIAE
De Hieronymo Pragensi,

De Hieronymo Pragensi, qui abhinc sexcentos annos crematus est

Ineunte saeculo quinto decimo varias ob causas adeo perturbata est ecclesia catholica, ut brevi tempore schisma trium pontificum ortum sit, quod perduravit usque dum eorum loco Martinus V electus est (Nov. 1417).

Interea habebatur Concilium Constantiense, quo aliqui sperabant fore ut lux eas inter tenebras et confusiones tandem splendesceret. Multae enim doctrinae innotuerant, quae a patribus conciliaribus accipi et cohonestari haud poterant, maxime quia ipsae originem ducebant a propositionibus haereticis Ioannis Wicleff, theologi Britanni, qui nonnullos libros ('De veritate scripturae'; 'De potestate papae') contrarios dogmatibus catholicae religionis et pontificio principatui divulgaverat. Huius theologi doctrina praesertim apud viros doctos Boemos magno favore accepta est, quos inter eminebat Ioannes Hus.

Qui, cum fidem praestasset cardinalibus et proceribus quibusdam, candide in urbem Constantiam se contulit; sed cum suas ipsius opiniones theologicas, quae ferme eaedem erant atque Wicleffianae, retractare noluisset, in rogum inscendere coactus est (die 6 Iul. 1415). Quam graviter erraverint iudices, qui Ioannem Hus poenâ capitis damnaverunt, agnovit Ioannes Paulus II, P. M., qui eique viro Boemo infamiam detraxit.

Quoniam autem 'abyssus abyssum invocat', accidit ut etiam Hieronymus Pragensis, qui multum etiam extra Patriam sategerat ut libertas religiosa vigeret, Constantiam se conferret ut Ioanni Hus esset auxilio. At ne Hieronymus quidem eandem infelicem sortem vitare potuit: ipse enim in horrendum carcerem coniectus est ibique mansit decem circiter menses; postquam a iudicibus, qui eo in concilio tribunal constituerant, damnatus est quoniam in suis doctrinis Hussiticis asserendis firmus manserat, die 30 Mai. a. 1416 crematus est.

Quo de viro eiusque morte narrationem a fide historica non alienam reliquit Poggius Bracciolini (1380- 1459), qui in epistula Leonardo Arretino missa scripsit et haec: «Cum Constantiam revertissem, paucis post diebus coepta est agi causa Hieronymi, quem hereticum ferunt, et quidem publice. Fateor me neminem vidisse unquam, qui in causa dicenda, praesertim capitis, magis accederet ad facundiam priscorum quos tantopere admiramur [...] Illud vero admirabile memoriae argumentum: tercentum quadraginta diebus fuerat in fundo turris fetidae atque obscurae...quo in loco nedum legendi sed ne videndi quidem ullam habuit facultatem [...] Vox eius suavis, aperta, resonans erat quadam cum dignitate, gestus oratoris vel ad indignationem exprimendam vel ad commovendam commiserationem, quam tamen neque postulabat neque consequi cupiebat [...] Multi ad illum accessere viri eruditissimi, ut ipsum sententia sua dimoverent; sed cum pertinacius in erroribus perseveraret, per concilium heresis damnatus est et igni combustus. Iocunda fronte et alacri vultu ad exitum suum accessit, non ignem expavit, non tormenti genus, non mortis. Nullus unquam Stoicorum fuit tam constanti animo, tam forti mortem perpessus quam iste appetisse videtur. Cum venisset ad locum mortis, se ipsum exuit vestimentis, tum procumbens flexis genibus veneratus est palum ad quem ligatus fuit [...] Hoc modo vir praeter fidem egregius consumptus est. Vidi hunc exitum, singulos actus inspexi».

Tota Poggii epistula lectu digna est, quo melius intellegatur qui vere fuerit Hieronymus Pragensis.

Scripsit Victorius Ciarrocchi, Italus Pisaurensis



Profectae de profectura edita sunt!

  CULTUS
ANTIQUI MORES (VIII)
De vino
  ARS VIVENDI
SECUNDA MENSA
Colloquium de cibis, coquendo, et rebus culinariis... Latine!
  CULTUS
ANTIQUI MORES (vi)
De pistrina
  HISTORIA
CULTUS DEAE VESTAE VEL ΕΣΤΙΑΣ
Apud Graecos et Romanos maxime celebrabatur
  CULTUS
INVENTUM MIRISSIMUM IN TUSCIA
XXIV statuae effossae sunt...

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: