|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
Eduardus VII ante centum annos mortuus Hesterno die centum anni expleti sunt, ex quo Eduardus VII, Britanniae rex Indiaeque imperator, nondum septuagenarius mortuus est. Etsi a matre, Victoriâ illâ, multum animo mentisque habitu adeo differebat, ut eum ipsa parum illustrissimo Britannorum throno dignum existimaret, nihilominus Eduardus rex fuit minime spernendus. Quamquam studiis haud multum tenebatur, tamen vivendi modos bene noverat iisque callide prudenterque usus est, ut eius consilia non aegre acciperentur etiam ab iis populis, qui propter vinculum illud imperiale tunc erant cum Britannis coniuncti. 'Patruus totius Europae' appellabatur, quia nullus fere rex nullaque fere id temporis regina erat, quibuscum ipse sanguinis matrimoniorumque affinitate iunctus non esset. Rex amabilis atque amatus, praesertim a multis feminis, quarum illecebris saepe ac libenter indulgebat, etiam temporis illius, quod <pulchram aetatem> vocitant, exemplar praeclarum erat Eduardus VII. Plura de hoc rege atque imperatore, qui Elisabethae II feliciter regnantis proavus fuit, legi possunt in pagina hac: http://tinyurl.com/dad85h Scripsit Victorius Ciarrocchi |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||