|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
De Othone, domus Absburgicae principe
Insequentibus annis hic vir, qui laudis ac potentiae a multis viris feminisque Absburgicis acquisitae numquam erat oblitus, in Parliamento Europaeo electus est, atque ut multae Civitates Europaeae inter sese stabili coniunctione sociarentur operam indefesse navavit. Quam tamen coniunctionem unitatemve is non solum politicam, sed maxime ut culturalem interpretabatur. Fortasse somniabat, quod Civitates Europaeae sunt inter sese plerumque discordes atque omnia, quae vel unitatem levissimam redoleant, sunt multis Europaeis contemptui atque odio. Nam studium 'suae identitatis defendendae', ut aiunt, ac servandae contra alias Civitates aliosque mores fere ubique triumphat, dum pondus momentumque aliarum Civitatum non Europaearum magis magisque augetur. Eius corpus in Vindobonensi crypta imperiali capucinorum iacebit, cor in abbatia Hungarica benedictina, cui nomen 'Pannonhalma'. Requiescat in pace, hic probus atque eximius illius prosapiae filius, quodammodo postremus 'Felicis Austriae' superstes, quae bellum propter sceleratissimum (1914- 1918) cum tota fere Europa corruit irreparabiliter. Scripsit Victorius Ciarrocchi |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||