|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
STANISLAUS LEM (1921-2006) Non est munus iucundum obituaria scribere, non possum tamen quin tacendo praeteream mortem Stanislai Lem, praeclari scriptoris librorum 'scientiae ficticiae', qui ingenio suo par creditur principibus mundanis huius generis scribendi, ut sunt Philip K. Dick et Isaac Asimov. Stanislaus Lem natus est Leopoli in familia Iudaeorum bene in societate Polona - ut ita dicam - "assimilatorum", ita ut ipse se Iudaeum esse disceret a Theodiscis tempore alteri mundani belli. Nominibus tamen mutatis contigit ei eiusque parentibus hoc tempus scelestum pati. Post finem belli, studiis medicinalibus Cracoviae finitis, scribere coepit. Est auctor operum maximi momenti pro historia 'scientiae ficticiae', quae inter alia sunt Diarium stellarium, Solaris, Reditus e stellis, Summa technologiae [titulus originalis Latine scriptus], Vox Domini, Fabellae de volatore Pirx, Cyberiada, Eden. Libri Lem in 42 sermones traducti sunt. Hic volo tamen paululum narrare de charta ignota vitae Stanislai Lem, de amore eius Latinitatis. Ipse optime linguam nostram Leopoli et Cracoviae didicerat, at in descriptionibus rerum a se scribendo inventorum saepe nomina Latina necnon Graeca usus est (ut 'extelopoedia', quo nomine baptizavit annis septuagesimis praeteriti saeculi... interrete!). Anno 2004, mox post "Ephemeridem" conditam, percontatus ab actis catholicis "Tygodnik Powszechny" maxime se gaudere dixit summariis nostris Latine scriptis actorum menstruorum "Lampas" (quae summaria in rubrica chronicarum "Ephemeridis" invenies, fasciculo Iulii-Augusti anni 2004 de Lem ipso narrante), quae in versione chartacea Lem legere solebat. Tunc srcipsi ei rogans ut etiam ab "Ephemeride" percontari liceret, responsum tamen ab eius secretario venit dicens scriptorem nimis aegrotum esse. In ultima autem eius ante mortem facta photographemate sedet ad mensam, cuius unum latus acta "International Herald Tribune", alterum "Lampas" nostra occupant. Requiescat in pace, inter stellas...
Scripsit Stanislaus Tekieli |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||