|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
Quaedam de Ioanne Bosco, qui abhinc 125 annos mortuus est Non immerito ab ecclesia catholica in sanctorum numerum adscriptus est Ioannes Bosco, qui anno 1815 erat humillimo loco natus in oppidulo quodam <Hastensis provinciae> (Italice: <nella provincia di Asti>) et die 31 Ian. a. 1888 mortuus est, postquam totam vitam dicaverat laudabilissimo incepto, nempe ut adulescentes gravissimis in condicionibus versantes aliquo beneficio morali et materiali fruerentur. Fide tam ardenti praeditus erat Ioannes Bosco erga divinam Providentiam, ut nihil intentatum ad hos fines adsequendos reliquerit. Etiam nonnulli viri proceres Taurinenses, quamvis praecepta religionis catholicae paulum vel nihil observantes, auxilia tulerunt huic sacerdoti, qui pro adulescentibus natus esse videretur. Multa scripta composuit Bosco, et familias quasdam- virorum scilicet et sororum- condidit, quarum pernota est 'Salesianorum'. Hi enim etiam aetate hac nostra operam dare solent ad munus educationis plerumque christianae explendum, vestigia sancti illius persequentes. Quem sanctum ferunt in precibus effundendis saepius dixisse: 'Da mihi animas, cetera tolle'. Nam Ioannes Boaco numquam oblitus est verba Christi haec: «Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit» (Evangelium Marci, IX, 37). Scripsit Victorius Ciarrocchi |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||