|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
DE CAROLO MICHELSTAEDTER (n. a. 1887- m. die 17 Oct. 1910) Die 17 Oct. a. 1910 Carolus Michelstaedter, qui a. 1887 Goritiae natus erat e domo Hebraica (Albertus, eius pater, cuidam sarciendis damnis societati praeerat; Emma Luzzatto, mater, a. 1943, dum a nazistis Hebraei vexantur, in quodam publicae custodiae campo vitam amisit), mortem sibi ictu manuballistulae seu pistolii conscivit. De huius mortis causa varie coniecturatum est: sunt qui putent alicuius momenti fuisse mortem voluntariam Hygini, qui Caroli frater maior natu erat, atque gravioris ponderis quod Nadia Baraden, Russa et Carolo amica, die 11 Apr. 1907 sibimet mortem conscivisse. Fieri enim potest ut huius feminae obitum Carolus veluti imaginem cuiusdam amoris impossibilis interpretatus sit idcircoque se ipsum frustratum senserit. Secreta autem vitae, quam Carolus degerat, ac mortis, quam is elegit, magis permultis paginis ab hoc philosopho et poeta exaratis fortasse continentur. Qui, postquam mathematicae in Vindobonensi universitate operam dare coeperat, mutato consilio, in altiorum studiorum instituto Florentino cursum 'litterarum classicarum' perfecit. Aestate anni 1910 totus incubuit in disceptationem ad gradum doctoris adipiscendum apparandam, quae inter alia Caroli scripta eminet. Disceptatio inscribitur: "De persuasione deque rhetorica". Minus quam ducentas paginas continet hic liber (in editione, quam a. 1972, apud Marzorati, Mediolani, curavit Maria Raschini), quibus graviores quaestiones de hominum vita penitius investigantur. Litteris Latinis ac praesertim Graecis non leviter imbutus, adeo ut facillime linguâ Platonis uti posset, familiarissimi erant Carolo philosophi 'Praesocratici', qui dicuntur, atque auctores tragoediarum. Nam in omnibus fere illius libri paginis leguntur sententiae ex iis depromptae scriptoribus, veluti, in secundo primae partis capitulo, Parmenidis versus hic: «neve te consuetudo in hoc multiplicis scientiae via inducat» [v. 54 prooemii Parmenidei], et Heracliti verba haec: «Homo noctu sibi ipsi lumen accendit: at mortuus exstinctus est» [fragmentum n. 75]. 'Persuasio' igitur consistit in hoc, ut homo intellegat suam ipsius vitam nihil aliud esse nisi vanam atque absurdam ad futura adipiscenda cupiditatem. Itaque accidit ut nemo vitam umquam vivat, futura semper hians. 'Persuasio' igitur est suam vitam praesentem possidere. Atque ipsae relationes, coniunctiones, societates, quas cum aliis hominibus quivis constituere satagit, demonstrant quam inane sit istud conamen, quia ipsae eo tantum consilio inveniuntur atque foventur, ut ista erga futurum propensio augeatur. At propter istum vivendi modum vita ipsa nos effugit. Utque talis exitus tragicus aliquatenus celetur, ab hominibus varia mendacia finguntur. Quae tamen vivendi condiciones (cupiditas futurorum et mendacia ipsa) illud sunt, quod 'rhetorica' a Michelstaedter appellatur, scilicet ad modum illius artis, qua nonnulli rhetores utuntur quotiens, ut orationum inanitatem occultent, ipsas flosculis inutilibus replent. 'Rhetorica' igitur est «impar suae naturae adseveratio» [Italice: «inadeguata affermazione d'individualita» (Raschini, 'op. laud.', p. 52]. Estne remedium quodlibet adversus 'rhetoricam'? Theoretice, ut philosophice dicitur, remedium in hoc sit, ut homo vitam esse plerumque "dolorem" agnoscat (qua in re omnes, qui Caroli Michelstaedter philosophiam interpretati sunt, eum vestigia Arturi Schopenhauer persecutum esse dicunt, nec non etiam quaedam philosophiae Buddisticae principia) atque omni temporis puncto uti valeat. Sed Carolus ipse illiusmodi remedium "quadam tantummodo in beatorum insula" inveniri posse fassus est. Praeterea is adversabatur hominibus qui, sicut ineunte saeculo vigesimo fere ubique accidebat, maxime ob scientiae progressum vitam novam melioremque exspectabant atque novum hominum genus nasciturum praevidebant. Sed ista qui credunt, non modo veram hominum naturam haud intellegunt, sed etiam eum in errorem incidunt, de quo Plato loquitur (in 'Socratis Apologia', cap. VIII, D 22), dicens: "quoniam est qui artem quandam bene exerceat, ipse se aptum putat ut de rebus gravioribus quoque decernere possit". Et haec satis communis proclivitas ad «regnum rhetoricae» pertinet (Raschini, 'op. laud.', p. 77). Haec aliaque id genus disceptatione supra memorata continentur. Etiam epistulae, quas vir ille necessariis et amicis miserat, editae sunt. Die 9 Dec. 1909 Paulae, sorori dilectissimae, cum alia tum scripserat haec: «Me numquam felicem fore scio atque usque ad mortem desperationi obnoxium ero». Et matri, veluti iam cogitaret id, quod esset acturum, die10 Sept. 1910: «Ab exitu non longe absum atque aurora vitae meae propior est. Mox, veluti ex incubo quodam experrectus, ad solem versus exibo ut serio agere incipiam». Qui exitus ad solem - olim scripsit Nicolaus Abbagnano - fuit Carolo mors voluntaria, fortasse quia se ipsum a beata terra 'persuasionis' exulem sentiebat vel fortasse quia sciebat in mundo, quem 'rhetorica' dominatur, se numquam vivere posse. Scripsit Victorius Ciarrocchi |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||