|
|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
|
BIOGRAPHIAE
De Isabella, Hispanorum regina 'Catholica'. Omnibus rerum gestarum scriptoribus interdum accidit ut ipsi, quotiens de hominibus quavis da causa dignis qui commemorentur investigaverint, optima aut bona aut mala iudicia in medio relinquenda esse putent. Cuius rei causa plerumque ex eo fortasse pendet, quod universe de quolibet homine iudicare omnes velimus, cum difficillimum sit uno sub iudicio omnia, quae quisque fecerit, colligere. Sed paucis post hebdomadibus, i. e. pridie Kal. Apr. 1492, "eiusdem regni administratores in errorem gravissimum inciderunt, scilicet Hebraeos ab omnibus Hispaniae regionibus expellendi", sicut adfirmat Stephanus Nadler in libro "De Benedicti Spinoza vita" (Anglice: "Spinoza. A life"; translatio Italica: "Spinoza (...)", Einaudi, Torino, 2002, p. 3). Sunt autem alii rerum gestarum scriptores, qui propter Hebraeos ab Hispania expulsos putent ipsis graviora mala parcita esse et Hispanorum res publicas minus a crebrioribus, ut antea acciderit, Christianos inter et Hebraeos seditionibus conflictibusque perturbatas esse. Haec est opinio Ioannis Dumont (1923-2001), qui multos annos in universitate Hispalensi (i. e. urbis, quae Hispanice 'Sevilla' vocatur) historiam docuit quique librum scripsit "De Isabella, muliere catholica praestantissima" (Francogallice: "L'incomparable Isabelle la Catholique", Criterion, Paris, 1992; translatio Italica: "La regina diffamata" ['diffamare' congruit, ni fallor, cum verbo Latino, quod est 'obtrectare', sive 'iniuste vituperare'], S.E.I., Torino, 2003). Utut hac de controversa re, illud tamen inceptum rebus omnium fere Hispanorum oeconomicis valde nocuit, propterea quod, Hebraeis expulsis aut eorum aliquibus una cum non paucis Arabibus ad fidem christianam vi perque minationes conversis, haud facile fuit vias rationesque invenire, quae ad res oeconomicas recte administrandas aptae essent. His econtra in rebus curandis et Arabes et maxime Hebraei iam pridem optime se gesserant. Nihilominus alios fines eosdemque fortasse non spernendos adsequi contendit Isabella, quae artibus et litteris saepe favit (eodem anno 1492 huic reginae librum quendam, qui est de lingua a permultis hominibus tunc regiones Hispaniae centrales incolentibus adhibita quique "Grammática Castellana" inscribitur, dicavit Antonius de Nebrija) atque inceptum Christophori Columbi, scilicet ad Indorum terras perveniendi navigando ad occidentem versus, omni ope fovit. Quare et illi reginae meritum, quia terras novi mundi _ casu aut naturae necessitate aut Dei voluntate _ invenisse, revera meritum fuit, tribuendum est. "Animo ardenti, pio, firmo praeditam" Isabellam atque in omnibus fere quae suscipienda essent inceptis "visione mundi ductam universali" fuisse adfirmavit Salvator de Madariaga (1886-1978), summus ni fallor scriptor Hispanus, quodam in opere "De Hispania" inscripto (Anglice: "Spain"; translatio Italica: "Storia della Spagna", Cappelli, Bologna, 1966, p. 29, sub capite tertio, c. t. 'De Hispanorum imperio'). Cuius igitur imperii fundamenta iecerunt Ferdinandus et Isabella, quorum e coniugio quinque liberi nati sunt, nempe Ioannes, qui adulescens mortuus est; e feminis, Catharina nupsit Henrico VIII, Anglorum regi; Philippus, e domo Absburgica, Ioannam duxit uxorem, quae anno 1500 Carolum, postea 'Quintum' veluti imperatorem et 'Primum' sicut Hispanorum regem, peperit. Somnum aeternum in ecclesia cathedrali Iliberritana dormit Isabella prope Ferdinandum iacens, cui regi mulierosissimo adeo regina illa ignovit, ut aliquos Ferdinandi ignotarumque feminarum liberos ipsa alere non dedignata sit: summum patientiae, pietatis, prudentiae exemplum! In oppido, quod Hispanice vocatur 'Medina del Campo' quodque inter Segoviam et Vallisoletum (Hisp.: 'Valladolid') urbes est situm, die 26mo m. Nov. a. 1504 supremum diem obiit Isabella, cui maxime cordi haud dubie illud fuit, ut concordes atque unitae Hispanicae nationes viverent, fortasse haud ignara sententiae huiusce: "Concordia parvae res crescunt, discordia maxumae dilabuntur". Scripsit Victorius Ciarrocchi |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||