Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.VII)

VII. Cum autem impleuisset omnia uerba sua in aures populi, intrauit Capharnaum.

2 Centurionis autem cuiusdam seruus male habens erat moriturus, qui illi pretiosus erat.

3 Cum audiuisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut ueniret et saluaret seruum suum.

4 Illi uero, cum uenissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: ‘Dignus est, cui hoc praestes:

5 diligit enim gentem nostram et congregationem ille aedificauit nobis’.

6 Iesus autem ibat cum illis. Cum uero iam esset non longe a domo, misit centurio amicos dicens ei: ‘Domine, noli uexari: non enim dignus sum, ut intres sub tectum meum.

7 Propterea ne meipsum quidem arbitratus sum idoneum, qui uenirem ad te; sed dic uerbo, et sanetur puer meus.

8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites; et dico huic: ‹Vade›, et uadit; et alii: ‹Veni›, et uenit; et seruo meo: ‹Fac hoc›, et facit’.

9 Quo audito, Iesus miratus est eum et conuersus sequentibus se turbis dixit: ‘Dico uobis, ne in Israel quidem tantam fidem inueni!’.

10 Reuersi ei, qui missi erant, domum, inuenerunt seruum sanum.

11 Factum est, ut deinceps abiret in ciuitatem, quae uocatur Naim; et ibant cum eo discipuli eius et turba copiosa.

12 Cum autem appropinquaret portae ciuitatis, ecce defunctus efferebatur filius unigenitus matri suae; et haec uidua erat, et turba ciuitatis satis multa cum illa.

13 Cum eam uidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit ei: ‘Noli flere!’.

14 Accessit et tetigit loculum – ei uero, qui portabant, steterunt – et dixit: ‘Adulescens, tibi dico: Surge!’.

15 Resedit is, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit illum matri eius.

16 Sumpsit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: ‘Vates magnus surrexit inter nos’ et ‘Deus uisitauit populum suam’.

17 Exiit hoc uerbum de illo in uniuersam Iudaeam et in omnem regionem circumiacentem.

18 Nuntiauerunt Ioanni discipuli eius de his omnibus.

19 Aduocauit duos e discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: ‘Tune es is, qui uenturus est, an alium exspectamus?’.

20 Cum autem uenissent ad eum uiri, dixerunt: ‘Ioannes immersor misit nos ad te dicens: ‹Tune es is, qui uenturus es, an alium exspectamus?›’.

21 Eadem hora curauit multos [liberans] languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donauit uisum.

22 Respondens dixit illis: ‘Profecti renuntiate Ioanni ea, quae uidistis et audiuistis: caeci uident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperibus fauste nuntiatur;

23 et beatus est, qui non afficiatur flagitio de me’.

24 Cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: ‘Quid existis, ut uideretis, in desertum? Arundinem uento moueri?

25 Sed quid existis, ut uideretis? Hominem mollibus uestimentis indutum? Ecce qui in ueste pretiosa sunt et deliciis, ei in domibus regum sunt.

26 Sed quid existis, ut uideretis? Vatem? Vtique, dico uobis, et plus quam uatem.

27 Hic est, de quo scriptum est: ‹Ecce mitto nuntium meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam ante te›.

28 Dico uobis: Inter natos mulierum nemo est maior Ioanne; qui tamen minor est in regno Dei, maior est illo.

29 Omnis populus, cum audiuisset, et publicani iustificauerunt Deum, immersi Ioannis immersione;

30 pharisaei tamen et legisperiti spreuerunt consilium Dei in semet, non immersi ab illo.

31 Ergo cui similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt?

32 Similes sunt puerulis sedentibus in foro et acclamantibus inter se; qui dicunt: ‹Cantauimus uobis tibiis, et non saltauistis; lamentauimus, et non plorauistis!›.

33 Venit enim Ioannes immersor nec comedens panem nec bibens uinum, et dicitis: ‹Daemonium habet!›;

34 uenit [autem] Filius hominis comedens et bibens, et dicitis: ‹Ecce homo deuorator et bibens uinum, amicus portitorum et peccatorum!›.

35 Iustificata est [tamen] sapientia ab omnibus filiis suis’.

36 Rogabat autem eum quidam e pharisaeis, ut ederet secum; et ingressus domum pharisaei discubuit.

37 Ecce mulier, quae erat peccatrix in ciuitate, cum cognouisset eum accubuisse in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;

38 et cum stetisset retro secus pedes eius, flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.

39 Videns autem pharisaeus, qui uocauerat eum, dixit intra se dicens: ‘Hic, si esset uates, sciret utique, quae et qualis sit mulier, quae tangit eum: eam [nempe] esse peccatricem’.

40 Respondens Iesus dixit ad illum: ‘Simon, habeo tibi aliquid dicendum’. Qui dixit: ‘Magister, dic’.

41 ‘Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alter quinquaginta.

42 Non habentibus illis, unde redderent, donauit utrique. Ergo uter illorum plus diliget eum?’.

43 Respondens Simon dixit: ‘Assumo eum, cui plus donauit’. Qui dixit illi: ‘Recte iudicasti’.

44 Conuersus ad mulierem, dixit Simoni: ‘Nonne uidesne hanc mulierem? Intraui in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigauit pedes meos et capillis suis tersit.

45 Osculum mihi non dedisti, haec autem, ex quo intraui, non cessauit osculari pedes meos.

46 Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit pedes meos.

47 Propterea dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, is minus diligit’.

48 Dixit autem ad illam: ‘Remissa sunt peccata tua’.

49 Coeperunt intra se dicere ei, qui simul accumbebant: ‘Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?’.

50 Dixit autem ad mulierem: ‘Fides tua te saluauit; uade in pace!’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 04/04/2019



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: