Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.6)

VI. Factum est autem sabbato, cum transiret per sata, ut uellerent discipuli eius spicas et ederent confricantes manibus.

2 Quidam autem pharisaeorum dixerunt: ‘Cur facitis id, quod non licet [fieri] sabbatis?’.

3 Respondens Iesus ad eos dixit: ‘Neque id legistis, quod fecit Dauid, cum esuriuisset ipse et ei, qui cum illo erant?

4 Quomodo intrauerit in domum Dei et panes propositionis sumpserit et comederit et dederit eis, qui cum ipso erant; quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?’.

5 Dicebat illis: ‘Filius hominis est Dominus sabbati’.

6 Alio uero sabbato factum est, ut intraret in congregationem et doceret. Erat ibi homo, et manus eius dextera erat arida.

7 Obseruabant autem illum scribae et pharisaei, num curaret sabbato, ut inuenirent aliquid, de quo accusarent eum.

8 Ille uero sciebat cogitationes eorum et dixit homini, qui habebat manum aridam: ‘Surge et siste in medio’. Cum surrexisset, stetit.

9 Dixit autem ad illos Iesus: ‘Interrogo uos, utrum liceat sabbato bene facere an male; animam saluare an perdere?’.

10 Circumspectis omnibus illis, dixit ei: ‘Extende manum tuam’. Fecit; et restituta est manus eius.

11 Illi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur inter se, quid facerent Iesu.

12 Illis diebus factum est, ut exierit in montem oratum; et erat pernoctans in oratione Dei.

13 Cum dies factus esset, uocauit discipulos suos et elegit ex illis duodecim, quos et nominauit emissarios:

14 Simonem, quem et cognominauit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum

15 et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui uocatur Zelotes,

16 et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.

17 Cum descendisset cum illis, stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa populi ex omni Iudaea et Ierusalem et [terra] maritima Tyri et Sidonis.

18 Qui uenerant, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et ei, qui uexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

19 Omnis turba quaerebant eum tangere, quia uirtus ex illo exibat et sanabat omnes.

20 Ille, eleuatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: ‘Beati [estis uos] pauperes, quia uestrum est regnum Dei.

21 Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.

22 Beati eritis, cum uos oderint homines et cum separauerint uos et exprobrauerint et eiecerint nomen uestrum tamquam malum propter Filium hominis.

23 Congaudete illo die et perexsultate, ecce enim merces uestra multa [est] in caelo: secundum haec enim faciebant uatibus patres eorum.

24 Verumtamen uae uobis diuitibus, quod [iam] habetis consolationem uestram!

25 Vae uobis, qui nunc saturati estis, quia esurietis! Vae uobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!

26 Vae, cum bene uobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant falsis uatibus patres eorum.

27 Sed uobis dico, qui auditis: Diligitote inimicos uestros, bene facitote eis, qui uos oderunt;

28 benedicitote male dicentibus uobis, oratote pro calumniantibus uos.

29 Ei, qui te percutit in maxillam, praebeto et alteram; et ab eo, qui aufert tibi uestimentum, neque tunicam prohibueris.

30 Omni petenti a te tribuito; et ab eo, qui aufert ea, quae tua sunt, ne repetito.

31 Prout uultis, ut faciant uobis homines, facitote illis similiter.

32 Si diligitis eos, qui uos diligunt, quae uobis est gratia? Nam etiam peccatores diligentes se diligunt.

33 Si bene feceritis eis, qui uobis bene faciunt, quae uobis est gratia? Etiam peccatores idem faciunt.

34 Si mutuum dederitis eis, a quibus speratis recipere, quae uobis gratia est? Etiam peccatores peccatoribus mutuum dant, ut recipiant aequalia.

35 Verumtamen diligitote inimicos uestros et bene facitote et mutuum date nihil inde sperantes; et erit merces uestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ille benignus est erga ingratos et malos.

36 Estote misericordes, sicut et Pater uester misericors est.

37 Nolite iudicare, et non iudicabimini; et nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittitote et dimittemini;

38 datote, et dabitur uobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Qua enim mensura mensi eritis, ea remetietur uobis’.

39 Dixit autem illis et collationem: ‘Num potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foueam cadent?

40 Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister suus.

41 Cur autem uides festucam in oculo fratris tui, trabem uero, quae in oculo tuo est, non consideras?

42 Quomodo potes dicere fratri tuo: ‹Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo›, ipse in oculo tuo trabem non uidens? Versute, eice primum trabem ex oculo tuo, et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui.

43 Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum.

44 Vnaquaeque enim arbor e fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo uindemiant uuam.

45 Bonus homo e bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo e malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.

46 Cur autem uocatis me: ‹Domine, Domine›, et non facitis ea, quae dico?

47 Omnis, qui uenit ad me et audit uerba mea et facit eos, ostendam uobis, cui similis sit.

48 Similis est homini aedificanti domum, qui fodit in profundum et posuit fundamentum super petram. Inundatione autem facta, illisus est fluuius domui illi, et non potuit eam labefacere, nam bene aedificata erat.

49 Qui autem audiuit et non fecit, is similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento; in quam illisus est fluuius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 01/03/2019



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: