Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM (Cap.5)

V. Cum autem turba urgeret eum et audiret uerbum Dei, factum est, ut ille staret apud stagnum Genesareth.

2 Vidit duas naues stantes apud stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lauabant retia.

3 Cum autem ascendisset in unam nauem, quae erat Simonis, rogauit eum a terra pusillum reduceret; et sedens docebat de nauicula turbas.

4 Vt cessauit autem loqui, dixit ad Simonem: ‘Duc in altum et laxate retia uestra in capturam’.

5 Respondens Simon dixit: ‘Magister, per totam noctem laborantes nihil cepimus, sed uerbo tuo laxabo retia’.

6 Cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.

7 Annuerunt sociis, qui erant in naui altera, ut uenirent et adiuuarent se. Venerunt et impleuerunt ambas naues, ita ut mergerentur.

8 Quod cum uidisset Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: ‘Exi a me, quia homo peccator sum, Domine’.

9 Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, de captura piscium, quos ceperant;

10 similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Dixit ad Simonem Iesus: ‘Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens’.

11 Cum subduxissent naues ad terram, relictis omnibus, secuti sunt eum.

12 Cum esset in una ciuitatum, ecce [factum est, ut obuiam ei fieret] uir plenus lepra. Qui cum uidisset Iesum et procidisset in faciem, rogauit eum dicens: ‘Domine, si uis, potes me mundare’.

13 Extensa manu tetigit illum dicens: ‘Volo, mundare!’; et confestim lepra discessit ab illo.

14 Is praecepit illi, ne cui diceret, sed [ait]: ‘Vade, ostende te sacerdoti et offer pro mundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis’.

15 Perambulabat autem magis uerbum de illo et conueniebant turbae multae, ut audirent [eum] et curarentur ab infirmitatibus suis.

16 Is autem erat secedens in deserta et orans.

17 Factum est uno dierum, ut ille esset docens, et essent pharisaei sedentes et legis doctores, qui uenerant ex omni uico Galilaeae et Iudaeae et Ierosolymae; et uirtus Domini erat ei ad sanandum.

18 Ecce uiri portantes in lecto hominem, qui erat immobilis, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.

19 Cum non inuenissent, quâ illum inferrent prae turba, ascenderunt super tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.

20 Quorum fidem ut uidit, dixit: ‘Homo, remittuntur tibi peccata tua’.

21 Coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: ‘Quis est hic, qui loquitur nefaria? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?’.

22 Vt cognouit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: ‘Quid cogitatis in cordibus uestris?

23 Quid est facilius, dicere: ‹Dimittuntur tibi peccata tua›, an dicere: ‹Surge et ambulato›?

24 Vt autem sciatis Filium hominis habere in terra potestatem dimittendi peccata – dixit immobili – Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et uade in domum tuam’.

25 Confestim cum surrexisset coram illis, tulit id, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum.

26 Stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: ‘Vidimus mirabilia hodie’.

27 Post haec exiit et uidit portitorem nomine Leui sedentem ad teloneum et dixit illi: ‘Sequere me’.

28 Relictis omnibus, surrexit et secutus est eum.

29 Fecit ei conuiuium magnum Leui in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.

30 Murmurabant pharisaei et scribae eorum aduersus discipulos eius dicentes: ‘Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?’.

31 Respondens Iesus dixit ad illos: ‘Non egent ei, qui sani sunt, medico, sed qui male habent.

32 Non ueni uocatum iustos sed peccatores in conuersionem’.

33 Illi uero dixerunt ad eum: ‘Discipuli Ioannis saepe ieiunant et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt’.

34 Iesus autem dixit ad eos: ‘Num potestis facere, ut ieiunent conuiuae nuptiarum, dum sponsus cum illis est?

35 Venient autem dies; et cum ablatus erit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt, illis diebus’.

36 Dicebat autem et collationem ad illos: ‘Nemo abscindit commissuram a uestimento nouo et inicit in uestimentum uetus; alioquin et nouum rumpet, et ueteri non conueniet commissura a nouo.

37 Nec quisquam fundit uinum nouum in utres ueteres – alioquin rumpet uinum nouum utres: et ipsum effundetur, et utres peribunt –,

38 sed uinum nouum in utres nouos fundendum est.

39 Nemo bibens uetus uult nouum: dicit enim: ‘Iucundum est uetus!’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 20/01/2019



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: