Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.X)

X. Inde, cum surrexisset, venit in fines Iudaeae trans Iordanem; et conveniunt iterum turbae ad eum, et sicut consueverat, iterum docebat illos.

2 Cum accessissent pharisaei, interrogabant eum, num liceret viro uxorem dimittere, tentantes eum.

3 Ille auem respondens dixit eis: ‘Quid vobis praecepit Moyses?’.

4 Illi vero dixerunt: ‘Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere’.

5 Iesus autem dixit eis: ‘Ob duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.

6 Initio tamen creaturae masculum et feminam fecit eos.

7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae,

8 et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro.

9 Quod ergo Deus coniunxit, id homo ne separato’.

10 Domi iterum discipuli hoc interrogabant eum.

11 Dicit eis: ‘Qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, is adulterium committit in eam;

12 et si illa dimiserit virum suum et alii nupserit, adulterat’.

13 Afferebant ei parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.

14 Cum autem Iesus [hoc] vidisset, indigne tulit et dixit eis: ‘Sinite parvulos venire ad me; nolite prohibere eos: talium est enim regnum Dei.

15 Vere dico vobis: Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud’.

16 Ampexatus eos benedicebat imponens manus super illos.

17 Cum egrederetur in viam, accurrit quidam et genu flexo ante eum, rogabat eum: ‘Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam?’.

18 Iesus autem dixit ei: ‘Cur me dicis bonum? Nemo [est] bonus, nisi unus: Deus.

19 Praecepta novisti: ne occidito, ne adulterato, ne furator, ne falsum testimonium dicito, ne fraudem facito, honorato patrem tuum et matrem’.

20 Ille autem dixit ei: ‘Magister, haec omnia custodivi a iuventute mea’.

21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit ei: ‘Unum tibi deest: vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis aerarium in caelo; et veni, sequetor me’.

22 Is tamen contristatus hoc verbo, abiit maerens: erat enim habens possessiones multas.

23 Iesus cum circumspexisset, dicit discipulis suis: ‘Quam difficile ei, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt’.

24 Discipuli autem obstupescebant de verbis eius. Iesus autem rursus respondens dicit illis: ‘Filii, quam difficile est in regnum Dei introire.

25 Facilius est camelum per foramen acūs transire quam divitem intrare in regnum Dei’.

26 Qui magis admirabantur dicentes ad semet: ‘Et quis potest salvari?’.

27 Intuitus illos Iesus dicit: ‘Apud homines [hoc] impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum’.

28 Coepit Petrus ei dicere: ‘Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te’.

29 Dixit Iesus: ‘Vere dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum vel fratres vel sorores vel matrem vel patrem vel filios vel agros propter me et propter faustum nuntium,

30 qui non accipiat centies tantum nunc, tempore hoc, domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.

31 Multi autem primi erunt ultimi, et ultimi primi’.

32 Erant autem in via ascendentes Ierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; ipsi autem sequentes timebant. Assumptis iterum Duodecim, coepit illis dicere, quae essent ei eventura:

33 ‘Ecce ascendimus Ierosolymam; et Filius hominis tradetur pontificibus et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus

34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget’.

35 Accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: ‘Magister, volumus, ut quod petiverimus a te, id facias nobis’.

36 Ille vero dixit eis: ‘Quid vultis, ut faciam vobis?’.

37 Illi vero dixerunt ei: ‘Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alter ad sinistram sedeamus in gloria tua’.

38 Iesus autem dixit eis: ‘Nescitis, quid petatis. Potestisne bibere calicem, quem ego bibo, vel immergi ea immersione, qua ego immergor?’.

39 Illi autem dixerunt ei: ‘Possumus’. Iesus autem dixit eis: ‘Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et immersione, qua immemor ego, immergemini;

40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed eis, quibus paratum est’.

41 Cum audivissent [hoc] decem, coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.

42 Advocatis eis Iesus dicit eis: ‘Scitis eos, qui videantur principari gentibus, dominari eis, et principes eorum potestatem habere illorum.

43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maximus inter vos, is erit vester minister;

44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, is erit omnium servus:

45 nam et Filius hominis non venit, ut ei ministraretur, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis’.

46 Veniunt Ierichum; et proficiscente eo Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.

47 Cum audivisset Iesum Nazarenum adesse, coepit clamare et dicere: ‘Fili Davidis Iesu, miserere mei!’.

48 Comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: ‘Fili Davidis, miserere mei!’.

49 Iesus cum stetisset, dixit: ‘Vocate illum’. Vocant caecum dicentes ei: ‘Animaequior esto. Surge, vocat te’.

50 Ille autem proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum.

51 Respondens ei Iesus dixit: ‘Quid vis tibi faciam?’. Caecus autem dixit ei: ‘Rabboni, ut revideam’.

52 Iesus dixit ei: ‘Vade, fides tua salvavit te’. Statim revidit et sequebatur eum in via.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 26/10/2017



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: