Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 19 mensis Martii 2024
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Epistula Leonina
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS

FAUSTUM NUNTIUM SECUNDUM MARCUM (Cap.II)

II. Iterum intravit Capharnaum post [aliquot] dies, et auditum est eum in domo esse.

2 Convenerunt multi, ita ut [homines] non amplius caperentur ne ad ianuam quidem; et loquebatur eis verbum.

3 Veniunt ad eum [quidam] ferentes immobilem, qui a quattuor portabatur.

4 Cum non possent afferre eum illi prae turba, nudaverunt tectum, ubi erat, et illo perfosso submittunt grabatum, in quo iacebat immobilis.

5 Cum vidisset autem Iesus fidem illorum, dicit immobili: ‘Fili, dimittuntur peccata tua’.

6 Erant autem illic quidam e scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis:

7 ‘Cur hic loquitur sic? Nefarium dicit! Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?’.

8 Statim cum cognovisset Iesus spiritu suo illos sic cogitare intra se, dicit eis: ‘Cur ista cogitatis in cordibus vestris?

9 Quid est facilius, dicere immobili: ‹Dimittuntur peccata tua›, an dicere: ‹Surge et tolle grabatum tuum et ambula›?

10 Ut autem sciatis Filium hominis habere in terra potestatem dimittendi peccata, – dicit immobili –

11 Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vadito in domum tuam’.

12 Surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: ‘Numquam sic vidimus!’.

13 Egressus est rursum ad mare; omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.

14 Praeteriens vidit Levim [filium] Alphaei sedentem ad teloneum et dicit illi: ‘Sequere me’. Surrexit et secutus est eum.

15 Factum est, cum accumberet in domo illius, ut multi publicani et peccatores simul discumberent cum Iesu et discipulis eius: erant enim multi et sequebantur eum.

16 Scribae pharisaeorum, cum vidissent eum edere cum peccatoribus et publicanis, dicebant discipulis eius: ‘Quare cum publicanis et peccatoribus edit?’.

17 Iesus hoc audito dicit illis: ‘Non necesse habent sani medicum, sed ei, qui male habent; non veni vocatum iustos, sed peccatores’.

18 Erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes. Veniunt et dicunt illi: ‘Cur discipuli Ioannis et discipuli pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant?’.

19 Dixit illis Iesus: ‘Num possunt convivae nuptiarum ieiunare, quamdiu sponsus cum illis est? Quo tempore secum habent sponsum, eo non possunt ieiunare;

20 venient tamen dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt, illo die.

21 Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri; alioquin supplementum aufert aliquid ab eo, novum a vetere, et peior scissura fit.

22 Et nemo fundit vinum novum in utres veteres, alioquin vinum dirumpet utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos [fundendum est]’.

23 Factum est, cum ille sabbatis ambularet per sata, ut discipuli eius inciperent praegredi vellentes spicas.

24 Pharisaei autem dicebant ei: ‘Ecce cur faciunt sabbatis id, quod non licet?’.

25 Dicit illis: ‘Numquam legistis, quid fecerit David, cum necessitatem haberet et esuriret ipse et ei, qui cum illo erant?

26 Quomodo introierit in domum Dei Abiathare pontifice et panes propositionis edit, quos non licet [cuiquam] edere nisi sacerdotibus, et dedit etiam eis, qui cum eo erant?’.

27 Dicebat eis: ‘Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum;

28 itaque Filius hominis est dominus etiam sabbati’.

Scripsit fr.Benedictus Huculak OFM - 08/06/2017



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: