Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
VENCESLAVS BOHEMVS

VENCESLAVS BOHEMVS

Nepos sanctae Ludmilae Venceslaus natus est anno nongentesimo septimo (907). Iam a puero secutus est piae auiae Christianam praeceptionem; cui quidem rei ualde fauebat pater eius Wratislaus Ludmilae filius, obsistere tamen conabatur mater Drahomira uxor Wratislai, quae erat pagana similiter ac pars populi Bohemorum. Cum autem Wratislaus praemature periisset, Drahomira gubernandam obtinuit rem publicam nomine adulescentis filii Wenceslai.

Paulo post necandam curauit Ludmilam, quae recesserat in castellum Tetin. Illo crimine nobiles Bohemi adeo sunt indignati, ut decernerent Drahomiram regno expellere et Venceslaum proclamare principem etiam ideo, quod illa Christianos persequens conabatur paganum cultum restituere. Quoniam Ecclesia Bohemica tunc pertinebat ad metropolim Moguntinam (Mainz), ad protegendum clerum et fideles interuenerunt exercitus Germanorum, qui Venceslaum quidem constituerunt principem, sed exegerunt Bohemiae dependentiam ab imperatore Henrico. Quod cum Venceslaus agnouisset, magno se exposuit periculo a parte fratris sui Boleslai eiusque sequacium, qui non erant contenti profectu rei Christianae neque influxu Germanico.

Frater ille minor natu Venceslaum inuitauit ad consecrationem ecclesiae, quam aedificandam curauerat apud castellum ipsius in oppido Boleslauia Vetere (Stara Boleslav). Illic, die duodetrigesimo mensis Septembris anno fere nongentesimo undetrigesimo (28 IX 929), dux occisus est a sicariis Boleslai. Sepultus est in Pragensi ecclesia, ubi colebantur reliquiae sancti Viti martyris, quas dono acceperat ab imperatore Henrico I. Ad illas custodiendas aedificauerat paruum templum, quod temporis decursu ita creuit, ut fieret pulcherrima gemma urbis Pragae, anno autem nongentesimo sexagesimo tertio (963) – sedes episcopi siue cathedralis. Boleslao autem I cognomento Crudeli filia fuit Dobraua, quae nubens Polonorum duci Mieszkoni, enixe contulit ad eius conuersionem et ad baptismum Polonis conferendum anno nongentesimo sexagesimo sexto.

Scripsit frater Benedictus Huculak OFM - 09/02/2010



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: