Varsoviae nata
per rete divulgata
ad omnia scitu digna spectans

Martis die 9 mensis Junii 2026
AD NOVAM SEDEM:


Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:



Prima
Nuntii
Acta
Crater nugarum
Miscellanea
In orbe
Politica
Scientiae
Valetudo & medicina
Athletica
Oeconomia
Homines
Socialia
Percontatio
Religio
Opiniones
Insolita
Chronicae
Sanctus
Matterae
In Tempore "Coronario"
Cultura
Historia
Biographiae
Cinemata
Libri
Cultus Civilis
Poesis
Ellenica
Gnomon
Otium
Ars vivendi
Periegetica
Crucigramma
Hebdomada aenigmatum
facetiae
Fabulae
Holmesiaca
Detector Vacca
Narrationes
Superbia & odium
Crabatus
Varia
Vita Latina
Textus varii
Scholastica
Epistulae lectorum
Tempestas
Qui simus
Archiva
Annus 2021
Annus 2020
Annus 2019
Annus 2018
Annus 2017
Annus 2016
Annus 2015
Annus 2014
Annus 2013
Annus 2012
Annus 2011
Annus 2010
Annus 2009
Annus 2008
Annus 2007
Annus 2006
Annus 2005
Annus 2004

SANCTUS
Joannes Cassianus

IOANNES CASSIANVS

Traditur in Scythia, regione ad mare Nigrum sita, ubi in illud Danubius influit, Ioannes natus esse circa annum tricentesimum sexagesimum (360). In litteris tum Latinis tum Graecis, sed imprimis in moribus Christianis optime educatus Ioannes adulescens, una cum amico Germano, suscepit iter orientale, ut uitam cognosceret monachorum ibi habitantium.

Ipse uitam monasticam ingressus est Bethlehemae in oppido Iudaeae, ubi Dominus Iesus Christus natus erat Beata Maria Virgine. Inde, superiorum permissu, in Aegyptum se contulit, in cunabulum illud publicae vitae monasticae patriamque sanctorum patrum Pauli et Antonii, ibique complures annos commoratus est. Ea, quae uiderat atque audiuerat, transgressus in Galliam descripsit Latine in duobus libris excellentibus, qui inscribuntur: Collationes patrum et De institutis monasteriorum, qui non solum sancto Benedicto facti sunt fons praecipuus eius Regulae monachorum, sed etiam egregius textus monasticae lecturae spiritualis usque ad annos fere sexagesimos anteacti saeculi.

Interea vero Ioannes Cassianus, ad annum tricesimum nonagesimum nonum (399) cum aliquot monachis Aegyptiis contulit se Constantinopolim ad Ioannem Chrysostomum archiepiscopum, a quo mox diaconus ordinatus est. Postquam uero Chrysostomus anno quadringentesimo quarto (404) sede pulsus est exsulque relegatus, clerus Byzantinus illi fidelis petivit a Cassiano, ut Romam ad Innocentium papam perferret litteras appellationis. Quo cum Romae fecisset ibique Leonem diaconum, futurum papam, admirans cognovisset, transiit in meridianam Galliam, ubi apud Massiliam duo condidit monasteria: alterum femininum sub patrocinio ***, alteru uero masculinum sancti Victoris, ubi ipse libenter mansit usque ad mortem,quam obiit anno quadringetesimo tricesimo quinto (435). Ibi conscripserat sua opera spiritualia, quae memoravimus, sed tamen egregium quidem, sed paene ignotum librum De incarnatione Domini, ad quem componendum rogauerat eum amicus Leo diaconus Romanus, futurus papa Leo Magnus. Qui plane ratus Cassiano neminem in Occidente esse magis expertem linguae et theologiae Graece, illi transmisit omnia, quae de Nestorii errore acceperat a Cyrillo Alexandrino. Hoc utique nixus Cassiani opere De incarnatione Domini, Leo iam papa ualuit scribere insuperabilem illum immortalemque Tomum ad Flauianum, qui anno quadringentesimo quinquagesimo primo (451) futurus erat principalis fons definitionis concilii Chalcedonensis. – Ioannes Cassianus ueneratione afficitur in Ecclesia Orientali et in Franciae regione ad Massiliam sita.

Scripsit Fr. Benedictus Huculak OFM - 20/07/2007



.

.

  UTILIA

Bibliotheca Augustana
The Latin library
Latinitas Romana Salesiana
Poesis Latina Hodierna

  VARIA

  SCRIBE NOBIS

 

Latine loqui disce!!


Subnotationes fient
ante finem Septembris.

==============

=============

AMICI EPHEMERIDIS: